lsis tli s conlk. oratioli laeultäi Adlicrans r aditls ortensen Kimia et iosorum tius per d, ae am dico dus Seri- Colas re- la verba pigmente fait ah lii,(uod id. Pia- seripto- eganti- hiberent tuor fdl 22., e Gla Pythago⸗ „um m5 1 Thoman ofessionen mm jgde ib Isnlero tfa- ogiae hro- essor Col- r. a. Iidl n edito et
ali et l- XXVII. P.
5
tres annos usi erant(qui mos erat illius aetatis) Ciceronem suum non ex articulo uno aut altero, sed permagna ex parte cognoverunt*), neque minores progressus alumni Thomani fecerunt in historia universali, in antiquitatibus Romanis, in rhetorica vel in aliis literis, quas Ernestius in Initiis solidioris doctrinae, qui liber hodie a philosophis immerito contemnitur, amplexus est. Ab hoc igitur tempore Ernestius novae formulae et disciplinae, quam grammaticam interpretationem vocamus, auctor exstitit eiusque discipuli tantam ob hanc rem nacti sunt celebritatem, ut fere soli, qui ab Ernestio profecti erant, apud peritos indices censerentur et probabiles scholarum magistri et literarum bonarum veri cultores**). Quodsi a nonnullis hodie dicitur Ernestius non satis operae impendisse linguae patriae ex- colendae, id magis temporibus illius quam ipsius culpae dandum est. Non desunt quidem testimonia**†), e quibus curam sermonis germanici commendatam esse ab ipso apparet, sed eadem demonstrant illum sermonis latini praestantiam et elegantiam multum praetulisse linguae vernaculae, qua, si quando scribere inciperet, exiliter et nulla cum suavitate usum esse testis est Eichstadius, idoneus, si quis alius, arbiter harum rerum.
Altera nominis Ernestiani virtus in edendis veterum scriptorum libris cernitur. Inter quos principem locum editio Ciceronis obtinet. Haec aequalibus suis doctissimis mirifice placuit et hodie quoque, licet verba Ciceronis e libris manu scriptis diligentius collatis sint multis in locis rectius constituta et subtilioris grammaticae Latinae cognitione melius ex- planata quam ab Ernestio fieri potuit, qui familiaritate sua cum Cicerone haud raro deceptus †) et eximia sua iudicandi facultate memoriaeque tenacitate fretus his dotibus interdum iusto plura tribuit, insigne est doctrinae et perspicaciae documentum. OQua de re audiamus Orel- lium, qui est praeter ceteros testis egregius, in praefatione Ciceroniana: Magna immortalis huiusce viri merita fuisse nemo sanus negat: quanta et qualia fuerint post Wyttenbachium, iustam censuram praeeuntem, nunc omnes fere norunt. Quamquam hodie sunt inter Italos praesertim, qui Olivetum Ernestio praeponant: alii rursus vel quid effecerit, ignorare se simulant vel dedita opera eius laudibus obtrectant: et singulis quidem in libris tractandis, quomodo aliquis tam ingratum se praebere possit, ex parte intelligo: in toto vero Tulliano opere aestimando, nisi ininsti esse velimus, longe aliter iudicemus necesse est † † Neque vituperandam esse operam ab Ernestio in Suetonio, Callimacho, Homero, Xenophontis Memorabilibus et Aristophanis Nubibus collocatam ii censent, qui deinde ad hos libros in
*) I. A. Ernestii sunt verba I. I. p. 488.
**) Indolem huius disciplinae copiose illustravit C. L. Bauerus in libro de formufa et disciplina Ernestiana, qui scriptus est a. 1782. Sed mufto dilucidiora sunt quae Godofr. Stallbaumius, quartus ab Ernestio scholae Tho- manae Rector, de eadem re diserta brevitate retulit in Historia Scholae Thomanae p. 71— 80.
***) Apud Bauer. I. c. p. 16. et in A. G. Ernestii Elogio p. 265. Verba Eichstadii leguntur in prooemio indicis Scholarum Ienensium hieme a. 1837. habendarum p. 4.
†) Lepidam huius generis narratiunculam ex epistola quadam F. A. Wolfii vid. in libro menstruo Eberti: Ueber- ligferungen zur Geschichte und Literatur. Vol. I. P. 1. p. 28.
†t) Add. Zumptii aequissimum iudicium in Praefat. Cic. Verrin. p. XXIII. Cfr. Eckstein. I. c. p. 253.
8 —


