4
orationis bonitate et sanioris in profanis et sacris literis hermeneuticae lande celebratis- simo. Quam priorem virtutem sese ab Jo. Godofr. Freytagio, qui scholae Portensis tri-
ginta amplius annis summum fuit decus, acceptam retulisse, pio animo his verbis confir-
mat*): hic primus orationem meam limae suae severitate expolivit, intra iustos fines re- digere et numerosam efficere docuit. Et habebat admirabile artificium effingendae orationis puerilis, non modo iis, quae scripta essent, castigandis pro cuiusque ingenii et facultatis modo, sed etiam actum ipsum et quasi nisum scribendi et elaborandae orationis adiuvans praecipiendo, admonendo, cavendo.“ Ab codem in aliis quoque doctrinis insigniter adiutus tantum ex illa praeceptoris liberalitate tulit fructum, ut quum Ernestius scholam Portensem relinqueret, Schreberus, Rector, inter alia, quae in ilius laudem commemorabat eximia et pracclara, hoc quoque posuerit: ille vero plures libros cognorit et legit, quam studiosorum quisquam, qui abitum ex academiis parant †*†). Quod splendidum praeconium Ernestius per totam vitam quam plurimis in rem literariam meritis comprobavit, e quibus quatuor, quae gravissima habeo, deligere et celeriter perlustrare apud animum constitui. Primum dico Ernestium insignem fuisse in munere scholastico. Nam quum tarditatem in veteribus seri- ptoribus legendis et explicandis in maximo odio haberet, illos minime laudavit qui solas re- gulas grammaticas cum summo discentium taedio memoriae inculcarent vel singula verba quasi cum pulvisculo excuterent vel ad unius loci interpretationem inania eruditionis pigmenta congererent. Contra plurimum tribuit lectioni non interruptae et ut ipse alienus fuit ab omni vanae doctrinae iactatione ita pracceptores semper memores esse iussit consilii, quod Pindaro dedisse fertur Corinna: 2+α Te⁴ ϑεένν mσπεlονιν, d⁵ 1⁷) 57% 26 J'να(Vvid. Plu- tarch. de fortitud. Athen. p. 348. A.) Curaxvit igitur unice, ut discipuli singula scripto- rum verba, vernacula interdum addita versione, bene intelligerent, ut vulgaria ab elegantio- ribus, communia a rarioribus discernerent et, quae ab ipso acceperant, feliciter adhiberent atque cum gratia quadam nativa Latine redderent. Qua institutione illius qui quatuor vel
tistite. Primum scholae oppidanae traditus in scholam Portensem deductus est d. 6. Februar. a. 1722., e qua discessit d. 10. Septembr. a. 1726., tradita pro more praeceptoribus commentatione de αεορνα Pythago- rica, quae adhuc est in scriniis bibliothecae. Audiit theologos Lipsienses et Vitebergenses, sacrum munus exspectans, commendatus vero a Stiglitio, Consule Lipsiensi, cooptatus est Conrector in schola Thomana Lipsiensi a. 1731, cui scholae Rector praepositus est a. 1734. post abitum Gesneri. A. 1742. professionem philologiae extraordinariam adiit, a. 1756. locum professoris eloquentiae ordinarii occupavit, quocum inde ab a. 1759. professionem theologiae ordinariam coniunxit. Rectoratum quum eodem anno lo. Frid. Leisnero tra- didisset, ipse per gradus legitimos ad honores academicos productus est. Obtinuit primariam theologiae pro- fessionem, creatus est Capitularis Misniensis eiusdemque nationis Senior, Decemvir universitatis, Assessor Con- sistorii Lipsiensis et quinquagenariis magisterii sacris a. 1780. celebratis mortuus est d. 11. Septembr. a. 1781. Vitam Ernestii enarravit Aug. Guil. Ernestius, ex fratre filius, in publico elogio statim post mortem edito et in Novo Volumine Opusculorum 1. A. Ernestü Oratoriorum(p. 255— 272) typis iterato, post eum alii et nu- perrime Frid. Aug. Ecksteinius, vir literatissimus, in Erschii et Gruberi Encyclopaedia Sect. l. Vol. XXXVII. p. 250— 257., a quo ceteri, qui de Ernestio egerunt, indicati sunt.
*) In narratione de Gesnero Opuscul. Orator. p. 466. ed. Lugd.
**) Vid. A G. Ernestiü Elogium, p. 260.


