Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen

8

men ratione computata, nil es, quod ab argentario repetat; ipse debet iam argentario. In vs. 56 plus eüciendum est et haec vs. 58 legi debet secundum ea, quae Bentleius bene disputavit ad Terent. Andr. 1, 1, 99.

Quod ex Nonio post vs. 56 intruditur a Goellero versus per se hand spernendus Pro illis cro- cotis strôphiis, sumtu uxrio, probari non potest. Ex plurimis istis, quac de luxu muliebri jam disputata sunt, cur haec tantum hic repetita sint? Licet igitur versus admitti non possit, tamen inde patet, quantum Plautus iam antiquo tempore sit depravatus. Alii alios addiderunt singulos versus, unde apud grammaticos plurimi commemorantur Plauti versus, qui in eius fa- pulis nunc non leguntur; de qua quidem re fusius dixit Osannus in analectis.

Et ita, quod postremum monere liceat, etiam in hac scena nescio an nonnulla legantur, quae non a Plauto ipso, sed, quanquam antiquissimo tempore, ab aliis, sive ab histrionibus, qui agebant, sive ab aedilibus, qni agendam curabant hanc fabulam, passim sunt adiecta, prouti libebat aut tempora iubebant. Id quod potissimum in posteriori loco, quo de mulierum nimio- sumtu luxuque sermo est, inde a versu 34 usque ad finem factum esse iudicaverim, minus in priori, in vss. 20 28, qui quidem locus magis Plauti sermonem ingeniumque prae se ferre vi- detur. Neque tamen de eiusmodi mutationihus vestigia in codicibus exsistere possunt, quippe qui iuniores sunt, quam istiusmodi corruptio, quae, ut jam dixi, antiquitus est orta.

Ceterum ex illis, quae de hac scena in universum supra sunt disputata, satis patet, ut apud Graecos Aristophanem, sic ex parte saltem apud Romanos quoque Plautum a rebus eivi- libus minime abstinnisse. Etiam Plautus fahulis suis haud pauca passim immiscuisse videtur, quae ad rempublicam spectarent; id quod ita esse eo magis apparebit, quo certius de tempore,

uo singulae fabulae sunt scriptae, constiterit. Huius autem rei ratione habita, interpretatio- nem Plauti haud mediocriter adiutum iri, neminem latebit.

.. OQ