Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen

Tuod Dosse atur et M est eerum ta est, t par- liden- Wina- secum Glos⸗ bello, voca-

ämum retio- fuisse, apud r, al- pre- 1§; X e con- neillae capta ihunus Hallam Oppia 14.

11200- et ne⸗

dentur. villam lo et in laustris rpenti, 908 esse to leb

moölie⸗ restal⸗ ngebat

7

et aurifex; de inaurata palla loquitur Virgil. canens pallam signis aueroque rigentem. Ita- que non est, quod secundum codices quosdam hic scribatur linarius. Linteones in seqq. ha- bemus. Accedit, quod hunc locum ante oculos habuisse videtur Arnobius, qui libro 2, c. 70 seripsit: quid fullones, lanarios, phrygiones, coquos sqq. Caeterum aurifice etiam aliis in rebus opus habebat matrona Romana cultui mundoque deditior, uti iam supra monitum est.

De hiatu, quo hie versus effertur: stat Jallo, phrygio, auriféx, landrius, noli haesitare. Memoravit hunc iam Lingius in libello, quem de hiatu in versibus Plautinis edidit, pag. 10. In trimetris iambicis probare studuit ad finem cuiusque dipodiae trochaicae hiatum a Plauto admitti, id quod hic eo magis fieri potuit, cum singula vocabula per se quasi separatim pronuntientur. Quae idem vir doctissimus eodem in libello de versibus II 13 scenae, quam hic interpretamur, proposuit, iis non subscripserim. Neque enim modo audacius mutavit vulgatam, verum etiam a codicum lectione iusto longius recessisse videtur.

Vs. 35 caupones bene interpretatur Goellerus esse propolas; sic etiam Graecis sunt 5 11νέᷣνπηανωο, αιωανκιονdνπνοε σηονηο. Iidem in seqq. magnificentius dicuntur propolae, quo nomine Graeco pariter Plautus cauponum quorundum, quibus Romana appellatio vilior esse videbatur, vanitatem perstringit carpitque. De ciniflonibus neque hoc loco, neque vs. 41, ubi pessime quidem fallonum mentio repetitur eorumque loco cini flones scribi iussit Goellerus, cogitari potest. Hi erant ex servorum familia, neque aliunde pretio conducebantur. In uni- versum ille versus Petunt fullones, sarcinatores petunt, licet aliis quoque in locis fullones et sarcinatores sive dwæuz iuncti reperiantur, tamen cum verbum petunt ordinem orationis interrumpat pessimeque repetatur, nescio an aliena, non Plauti manu adiectus videatur. Sic cetera melius cohaerent. Codices tamen hunc etiam versum tuentur. Adiectus esse potuit tempore antiquiori.

In vs. 44 circumstant cum Acidalio scribendum puto. In codd. est constat, czmn stant; particulae cum et circum saepe in codd. confunduntur. Tanquam phylacistae cir- cumstant creditores ab omnique parte custodiam tenent, ne herus, qui ipsis pecuniam debet, effugere possit.

In vss. 45 et 46 iure lacunam esse volnit signavitqne Goellerus; ducuntur in omnibus fere codd. legitur; vocabula aes datur in optimis, in V. C. et Palatt., omittuntur; post censeds versus mutilus manet, nec quidquam in MSS. adiectum invenitur. Accedit, quod verba Iamn hosce absolutos censeas, cum ex superioribus repetita sint, spuria esse videntur.

In versu 52, ubi cröcotarii per metri rationem legi non posse videtur, Goellerus, qui versum 47 ex Epid. act. II, scen. 2 ante oculos habuit: Indusiatam, patagictam, caltlid lam aut crocotulam, vocabulum calthularii in textum recepit, invitis tamen codicibus, qui erocotarii, crocotarun habent. In antiquis quibusdam editionibus scriptum est crocοι larii; quidni hoc, uti iam Weisius fecit, recipi possit, ut per syncopen, quae in dnas pri- mas syllabas croco cadat, vocabulum fiat quinque syllabarum? Deminutive in talihus loqui admodum amat Plautus. Eadem vero syncope cadit in voc. semizonarii in versu 52. Wa- sius, qui de senario scripsit, pag. 234 lectionem crocotçrii retinuit, brevem per diastolen pro- duci statuens.

Vs. 53 ita explico: pecunia non in manibus est; itaque ad argentarium, apud quem pecu- niam depositam habere solebant ditiores, ut inde sumerent, quando opus esset, se confert. Ta-