Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen

A

ÿͦ

6

libro de particulis II, pag. 375 iam statuit. Ita particula enim prima Vi signiſicat, quod nos dicimus nun, unter solchen Umständen. Causam eadem particula sic reddi posse ante dictorum, quis non intelligat? Verum esse aliquid, patet ex iis, quae inde sequuntur et proveniunt. Etiam apud Graecos do ex do ortum est, et Germanorum particula denn est dann. Ita proprie enim asseverandi vim habet. Sic demum explicaveris enimvero, verum enimvero: nun in der Wahrheit, das Wahre nun aber. Pariter inde ironica vis ista orta est, qua non raro apud Plautum eni scriptum reperitur. Illam asseverationem hoc loco auget par- ticula quidem. Mulier, quae dotata plus attulit pecuniae, quam maritus ipse habuit, conſiden- tius iam instat suo quasi iure postulans, ut sibi detur purpura et aurum, quibus vestes, nomina- tim palla, splendidius ornentur. In comitatu, quem in publicum progrediens matrona secum habebat, ancillarum et pedisequorum multitudo maxime erat conspiena. Salutigeri, qui in Glos- sario qnodam, quod in lexicis memoratur, mπνισιναέρννσασ nominantur, etiam ab Apuleio in libello,

quem de deo Socratis scripsit, commemorantur. Deminutive a Plauto maiorem in iocum voca- bulum effertur.

Purpuram atque aurum dari sibi postulat mulier dotata. Ad haec duo potissimum rediisse videntur, quaecunque ad cultum muliebrem luxumque necessaria erant, et cum pretio- sissima illa duo essent, instar omnium fere in proverbii modum nominabantur. Quod ita fuisse, ex praestantissimis illis patet orationibus Catonis et tribuni L. Valerii, quae de lege Oppia apud Livium leguntur libr. 34, capp. 2 7. Purpura et aurum illie saepissime memorantur, au- rumque eo facilius matronis concedi posse indicat tribunus, cum in eo praeter manzs Prée- tium nil intertrimenti sit, potius praesidium et ad privatos et ad publicos usus; ex quibus verbis apparet, aurum illic dici factum, de ornamentis aureis, quibus mulieres se con- decorant, cuiusmodi sunt monilia, armillae, annuli, inaures, alia; tale aurum factum ancillae dat Thais auferendum apud Terentium 4, 1, 13. Aurea haec ornamenta olim, urbe capta a Gallis, ut urbs redimeretur, mulieres ad publicos usus contulerant, ut idem tribunus praedicat apud Livium ibidem cap. 5.§. 9. Sed auro etiam pingi vestes, potissimum pallam muliebrem postea videbimus. Neque modo auri, sed etiam argenti nimium usum lege Oppia vetitum fuisse, ut per se patet, ita tribunus quoque Valerius dicit apud Livium cap. 6,§. 14.

Versu 30 Graecorum morem Plautus sequitur, apud quosvvνοαναον sive yuαον- 610l fuerunt, de quibus Cicero dicit de republ. lib. IV. Sic tectius monet Romanos, utile et ne- cessarium esse, legem dari, qua mulieres a nimio luxu retineantur.

Duo, qui iam leguntur, versus 31 et 32 parum ad orationis seriem quadrare videntur. OQuod Osannus Vir Celeberrimus in ænalectis, quae edidit 1816, pag. 188 monuit, villamn a Plauto nusquam dici, sed 7ιας, id minus curo, cum villici nomen in Casina, in Poenulo et in Mercatore saepius legamus. Maioris momenti est, quod plaustrorum hie est mentio. Plaustris onera moventur et asportantur; haec rustica quid volunt hic, ubi de vehiculis, de carpentis, quibus foeminae utuntur, tantum sermo est? Itaque duos hos versus aliena manu intrusos esse putaverim, nescio an antiquiore tempore. Eiici possunt, sermone minime interrupto nec turbato.

Vs. 34. Omnes quatuor fullo, phrygio, aurifex, lanarius, ad eandem mundi mulie- bris partem videntur spectare, ad pallam, quae ex lana confici solebat; cui faciendae et restau- randae operam dabant lanarius et fullo, expoliendae et exornandae phrygio, qui acu pingebat,

5