eshi- hoc Das- J, de „ Nec he- in mn-
eadne ando- s eri⸗ carit. liam, Illico s sub lione antur , dui quod — 28, 0 SuO i, ut nest, debe- unda? 188., elm
Qui ncli- atici. 0mü- ndlam erun- dorus, .hl, ddito. acel- onenn,
addit
odam mentls
5 Malam rem vs. 9 quo minus cum quibusdam de castigatione et de verberibus, quibus mu- lieres a viris puniantur, interpretemur, loci natura et conditio impedit. Talis inter servos sermo esse potest, non de matronis. Infortunium intelligitur, quod dotata in mariti familiam inducit; ipse Plautus interpretatur vs. 61 Dotatae mactant et malo et damno viros.
Vs. 14 nuper scribi malebam Neque lex neque pPudor est, capere qui possit modum, cum tutoris mentio absona videretur; ipse de Terentii versu Andr. I, 2, 4 et 5 cogitabam. OQuam coniecturam quo minus nunc probem, codices impediunt, qui vulgatam tuentur. Quod
enim in V. C. paucisque aliis MSS. sutor legitur, minoris est momenti. Accedit, quod usus-
loquendi verbum est a pronomine qui seiungi non patitur. Plauto enim non inusitatae sunt formulae est qui infra vs. 48, est Qεα Aulul. 2, 2, 26, est bi Capt. 2, 2, 77, est cuum Capt. prol. 4 et Rud. 3, 3, I, quas Graeco fere modo ita ponit, ut idem sint, quod aliquis, aliquod, aæliquando. Sed in eiusmodi formula est seponi non potest nec post pudor collo- cari, id quod, si pudor scribatur, per metrum necessarium videtur. Neque magis, si vera sunt, quae modo dixi, de uyxicet cum Bothio cogitaverim. Quae cum ita sint, vulga- tam servandam puto. Tutores pueris iuvenibusque dabantur nondum adultis, praeterea mu- lieribus, quae se ipsae tueri non poterant. Tales fere etiam isti putandi sunt avidiores, quibus sui fere non compotibus similiter tutor constituendus videtur, quanquam ne sie quidem cupi- ditati eorum modus adhiberi possit.
In vss. 21— 28 luxus potissimum depingitur matronarum, quando foras pedibus exeunt ambulantque, aut iter faciunt carpentis vectae. Mulis plerumque utebantur vehiculo iungendis; ita iam fuit Plauti aetate. Postea delicatiores facti mulabus potius utebantur et viri et foeminae, vid. Ferrar. de re vest. I. c. S. Item Martialis queritur 3 epigr. 62: Pluris mula est, quumn domuis, emta tibi. Gallici cantherii vilissimi hic dicuntur. Honestius tamen de Gallicis eqnis apud Horatium indicandum est od. I, 8, 5 et 6: Gallica nec lupatis temporat ora frenis, ubi sunt et ferocissimi et nobilissimi. Cantherios per se abiectiores fuisse, patet etiam ex loco Plauti Men. 2, 3, 44, ubi mulier, quae quasi somnians loqui dicitur, cum cantherio somnicu- loso componitur.
Ceterum Oppia lege vehiculorum et carpentorum usus intra urbem Romam et intra oppida mulieribus fuit interdictus; pedibus eundum erat, nisi solemnius ad sacra publica irent matro- nae, aut remotius iter esset faciendum.
In vs. 24 igitur primam habere videtur potestatem. Vere enim oriri id putant viri doctis- simi ex pronomine is, ut idem fere sit, quod æο, ita, tum, postea, ut nos dicimus dann, unter dergleichen Umständen; id quod docuit vir doctissimus Handius in libro, quem seripsit de par- ticulis tom. 3, pag 106. Etiam quae versu 26 legitur, particula enim alium, atque vulgo fit, et locum et potestatem hic habet. Namque hic non pos:, sed ante ponitur, uti promiscue Plau- tus facit. Post Plautum demum consuetudo valere coepit, postponendi hanc particulam, uti iam Terentius rarius primo loco scripsit. Deinde particula enim hic non causalem, sed as- severandi vim habet. Ad primam huius coniunctionis vim originemque est redeundum, quae partim ex antiquiori usu, qui est adhuc apud Plautum, partim ex compositis particulis, quarum altera pars est enim, cognoscitur; enimwero, verum enimvero Latini habent. Ni omnia me fallunt, utraque particula nam et enim eiusdem est originis. Cohaerent cum particulis nunc, num,»or,»by et»p; inde factum est nam et praefixa vocali e enim, uti Handius in


