Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen

i, uhi aascitur atronae

luxerunt nim in- pud Li- animum bito, si⸗ utangu- hreritas de Scena orabilia

uud Ro- uod ne- rei ima- d verum nagini et de more nto enim lis, quae ados, ne atam le-

vicesimo Paucis avit Vir .318. nus anno us, clils Sa Si L0I

V eajite Hlelig ls lelig rplus 8 rbe Oppl- Praeterea lax. 9, h nus. ire fersi⸗ nde wile

3

passus, nisi sacrificii publici causa veherentur mulieres. Ad tria haec capita mirum est ea, quae in hac scena Aululariae, quam tractamus, de luxu muliebri fusius notata leguntur, maxi- mam fere partem redire. Etiam hic sermo est de auro et de vehiculorum nimio usu; sed multo magis versatur Plautus loquiturque de vestimentis varii coloris, de colorihus, quibus vestes ve- stiumque partes inficiendas mulieribus curent opifices. Mirari oportet, quot infectorum genera hic recenseantur. Unde huic maxime luxui, qui in vario vestimentorum colore fuit, actate ista mulieres et matronas Romanas indulsisse apparet, ut Plautus iam nec finem nec modum adhi- peat huic stultitiae salsius acerbiusque dictis, etiam ridicule denominando medendi. Utut igitur in universum mundi muliebris maiorem magniſicentiam sumtusque inde oriundos nimios acrius carpit, inprimis tamen illum furorem tangit, quo ad versicolorem vestitum abripiebantur ma- tronae. OQui ipsis Oppia lege ante interdictus fuerat, eum iam ita amare coeperunt, ut omnem modum excederent, neque unquam colores, quibus vestes potissimum laneae atque pallae tinge- rentur, novos invenire et excogitare destiterunt. Hnic amori, qui nimius erat, insaniaeque fere respondet Plauti oratio; redit reditque colorum mentio infectorumque, adeo saepe, ut ipse ordo, quo singula componenda et iungenda erant, sit neglectus; infectorum ubique inseritur mentio, id qnod a Plauto iocosiori consulto factum neminem fugerit. Istum scilicet furorem, qui inter mu- lieres infinitus fere erat, atrocissime ludibrio opponi voluit.

Maxime autem miramur de exitu isto, quo in syllabas arit vocabula desinunt, per plu- rima fere nomina in hac scena satis insolenter repetito. Isto modo vocabula quaedam, quae de- rivatis adnumerantur, finiendi ex more quidem Romani utebantur, ut opiſices nominarentur, qui suo quisque vivendi genere quaestum faciebant, quemadmodum lapidarii, unguentarii, calcearii, sexcenti alii dicuntur. Hoc tamen loco Plautus insulsam, quae sua aetate erat, perstringit consuetudinem istorum opificum artificumque, qui, elegantiores sibi visi, mundum splendidiorem scilicet istum, cuiuscunque generis erat, matronis istis delicatioribus parabant vel vendebant; fatuis enim istis hominibus, quemadmodum apud nos haud dissimili ratione fieri solet, ut ostentatio artiſicii, quod exercerent, quaedam subesset, varia haec genera muliehris cultus mundique Grae- culis nominibus vocare placebat et se ipsos inde appellabant terminatione usi, quam Romanus usus loquendi postulabat, desinente in syllabas arii, ut iam mira exsisterent monstra nominum, voces, quae dicuntur, hibridae, quae originem ex Graeco sermone, ex Romano terminationem finemque ducunt. Sic myrobrecharii memorantur unguentorum propolae, quod tamen nomen, in- solentissime fictum, vere legitur in inscriptione, quae Forcellini lexico memoratur; similiter molichinarii pariter inscriptione quadam commemorantur, de qua eodem lexico mentio fit. Nimium ridicula in his nominibus vocibusque hibridis erat insulsitas; quam ut acerrime carperet Plautus, illa terminatione etiam utitur, ubi per analogiam esse non poterat, ut etiam sutores dixit sedentarios. Neque dissimilis est Plauti iocus ille, cum Capt. I, I, 19, de canibus in re venatica iocatur: Prolatis rebus parasiti venautici Sumus: quando res redierunt, mo- lossici, Odiosicique et maltum incommodistici.

OQuod deinde eadem in scena insolentius videatur, tam multa sunt genera infectorum, ut mi- rantes iam quaeramus, num tot genera eorum vere fuerint, quot hic commemorantur. Nonne unus infector plus una ratione modoque et genere vestes inſicere poterat? Etiam hic habemus Plautum comice iocatum. Quot genera infectionis, tot infectorum fingit esse genera, dummodo

maior fiat opificum multitudo, quibus pecuniam postulantibus mariti molestentur. Itaque si in **X₰