————y——.—, ——— 2——————
2. rogata sit; neque minus in idem tempus cadere comoediam, quae Epidicus inscribitur, ubi similiter luxus foeminarum acrius notatur act. 2, sc. 2, vss. 38— 50. Ita certissima nascitur sententia, non scriptam esse Aululariam nisi post annum 195, quo, abrogata lege, matronac licentins denuo luxui se permittere potuerunt.
Sed haec ipsa, quae a Ladewigio doctissime disputata inveneram, propius me duxerunt ad scenam istam, qua de nimio luxu mulierum Romanarum querelae habentur. Mox enim in- tellexi, interpretationem scenae istius in universum adiuvari illis, quae de lege Oppia apud Li- vium dicta exstarent, operaeque esse pretium, si copiosius de ista re dissereretur. Ita animum induxi, ut nunc de scena ista scriberem, Livii loco potissimum ad interpretationem adhibito, si- mulque alia, quae ad scenam subtilius intelligendam facere viderentur, adiicerem, sed ita, ut angu- stioribus finibus contineretur libellus, utpote cum ipsa occasione, qua data nunc utor, brevitas quaedam necessario sit imperata. Quod quidem consilium eo promtius cepi, cum, quae scena ista de luxu moribusque, qui Romae illo tempore erant, referuntur, admodum sint memorabilia et digna, quae ab unoquoque, qui Romanorum antiquitatem perlustrat, animadvertantur.
Itaque est quod miremur, ad hanc scenam, qua vividissime luxus matronarum apud Ro- manos depingitur, minime respexisse Boettigerum in libro, qui inscribitur Sabina; id quod ne- scio an fecerit veritus, ne Plautus comica vi, quae inest, iusto magis abreptus veram rei ima- ginem parum proposuerit; nimium hic fuisse comicum in salibus et facetiis. Id quod verum esse putemus, si orationis sermonisque formam respicimus; neque tamen vera huic imagini et descriptioni desunt facta, quibus res ipsa tanquam fundamentis nititur; sed ridicula deinde more suo poeta addit exaggeratque rei veritatem modum aliquatenus comice excedens. Quanto enim amore mulieres deditae fuerint istis elegantiis munditiisque, nonne mirum quam patet ex iis, quae Livius de conatibus narrat, quos matronae fecerint ad tribunos plebis aliosque retinendos, ne abrogationem legis Oppiae dissuaderent? Neqyue est quod negemus, brevi post abrogatam le- gem in immensum fere Romanorum luxum in cultu mundoque vestium crevisse.
Ferrarius, qui de re vestiaria scripsit, hunc locum capite peculiari, libri III. vicesimo primo, tractavit plura interpretatus. In pluribus tamen haeret, nescius, quo se vertat. Paucis hunc locum simulque, quae de eadem re apud Plautum Epid. II, 2 legimus, commemoravit Vir doctrina admodum insignis, Bekkerus, in libro, quem Gallum inscripsit, tom. I, pag. 318.
Cum optime de istius scenae interpretatione meritus sit Goellerus, qui vir doctissimus anno 1825 separatim Aululariam edidit, quae ille iam protulit, ut et alia, quae Taubmannus, cuius editionem maxime sequor, ceterique viri docti de singulis monuerunt, ea brevitatis causa si non plane omitto, certe levius tantum et perfunctorie, ut cum Augustino loquar, tangam.
Locum, quo pluribus de lege Oppia docemur, legimus apud Livium libri XXXIV capite primo. Ad annum 195 a. Chr. n. Livius,„M. Tundanius et L. Valerius, tribuni plebis,“ inquit,„ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. Tulerat eam C. Oppius tribunus plebis, „OQ. Fabio, Tib. Sempronio consulibus, in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus se- „munciam auri haberet; neu vestimento versicolori uteretur; neu iuncto vehiculo in urbe oppi- „dove aut propius inde mille passus, nisi sacrorum publicorum causa, veheretur.“ Praeterea de eadem lege pauca habemus apud Tacitum Ann. 3, 33 et 34, et apud Valerium Max. 9, 1, etiam apud Priscianum, nec tamen ex his locis plus ad interpretationem Ilucrati fuerimus.
Tria vetita fuerant lege, ne auro iusto magis uterentur, ne vestes varii coloris sive versi- colores gestarent, ne iunctis vehiculis intra urbem oppidumve, aut propius ab urbe inde mille
———ʒ⅓:————— —.„——— ͤͤ———ÿ———
—₰


