böhern
nt seine tule. In
es gidt Labl; in der jer t. Das ben ab
erlichen „Deine „weihet den bauet
De Plauti Aulular. act. III, scen. V.
Seripsit G. A. B. WolT7T.
Ultimo programmate, quod ante septem hos annos mihi in lucem edendum fuit, prolego- mena ad Plauti Aululariam conscribere visum erat, quibus, si qui hanc fabulam lecturi essent, viam quasi praeirem lectionemque fere praepararem perlustrans, quaecunqyue, antequam fabulam legerent, scitu necessaria viderentur ad elegantiam pulchritudinemque illius comoediae admodum celebratae penitius intelligendam. Restabat, ut olim, occasione data, de fabula ipsa, de textu, quem dicunt, sermonis orationisque, de rebus, de versibus, singulatim denique de singulis, sive grammatica essent, sive metrica, sive ad rem scenicam, sive ad antiquitates, quas vulgo dicunt, spectarent, scriberetur. Talis interpretationis liceat mihi nunc initia quaedam ponere, cum ad concelebrandam solemnitatem festorum dierum, quibus scholae Portensis saecu- laria sacra aguntur, pauca sunt conscribenda.
Sed ut ad istam scenam, quae in Aululariae actu tertio quinta legitur, nunc maxime de- latus sim, non temere vel casu quodam factum est. Programmate enim illo, quod ante novem annos scripsisse me iam dixi, inter alia de tempore disputare conatus eram, quo fabulam Plautus composuisse videretur. Internam comoediae indolem virtutemque respiciens animadverteram, Au- lulariam unam esse ex illis Plauti fabulis, quas maturiori vitae suae aetate, nec senili nec iu- venili, poeta fecisset. Summam hic nempe alacritatem esse et actionis et orationis, sed in eadem candorem quendam et innocentiam iocorum et facetiarum, atque honestiorem sentiendi rationem; descriptionem quoque sive, quam dicunt, oeconomiam fabulae iustius ad artis normam quandam et praecepta esse conformatam; interiorem denique indolem animi et ingenium magis virile magisque probatum hic exhiberi. Itaque coniiciendum esse, Aululariam tempore com- positam videri, quod ab anno 200 fuisset usque ad annum 190 a. Chr. natum; id quod eo veri- similius esse, si historice respicerentur, quae de luxu mulierum et sumtu iusto maiore acrius a comico notarentur.
Admodum gavisus sum postea legens, quae de eadem re vir doctissimus Ladewwigius protulit in ephemeridd. liter. Zimmermanni d. 27. Oct. anni 1841. Ad quod ipse animum non adverteram, virum illum acutioris ingenii minime latuit; nam ut temporis punctum certius tangeretur, illius fabulae scenam quintam actus tertii respexit, qua Megadorus, dum in eo est, ut indotatam ducat uxorem, luxum pluribus describit, cui matronas Romanorum nobiliores et opulentiores dotatas isto tempore indulgere dicit. Verissime monuit, haec non potuisse scribi,
nisi post annum 195 a. Chr. natum, quo Oppia lex, qua luxus mulierum fuerat coercitus, ab- 8


