— 14—
Neque hoc loco solum Sphingis aenigma, quod a Musis didicisse credebatur(Apollod. 3,5,8), „rοu« appellatur, sed etiam in l'hoenissarum argumento, ubi legimus„Vꝓꝑ ττρςι Qμ υπινπι 5ϑαμνόGò5 c:.“ Atque cum illis locis 7νà⁴ Sphingis aenigma significet, etiam Iorοτεον‿⁶οω, quod cognomen in Oedipodea Sphingem habuisse scholiasta tradit, aenigmatum perita vertendum esse haud improbabile est. Sed scholiasta, qui 7orοαννμινον in illo carmine Sphingem nominari legerat, hoc verbum, quod plerumque significat, mulierem fatidicam illic quoque significare putavit et inde eam beluam non fuisse collegit. Atque hoc ita se habuisse mera sane conjectura est, sed ea, quae difficultatem illam tollat et plerisque, quae hodie in medium proferuntur, non minus probabilis sit.
Aenigma autem Sphingis eodem modo, quo ab omnibus refertur(cf. Phoen. argum., schol. Od. XI, 271, Apollod. 3,5,8, Diodor. 4,64, al.), jam in Oedipodea traditum esse atque Oedipum illud etiam in hoc carmine solvisse veri simile est.
§. 7.
Epicis, apud quos Oedipi commemorationes inveniuntur, Cypriorum scriptor annumerandus est, qui in carminis sui digressione illius mentionem fecit(cf. Welcker„ep. Cycl.“ II, 98). Neque tamen, quomodo fabulam tractaverit, scimus.
Veterum autem epicorum de Oedipo narrationes si inter se comparamus, summam eorum eandem esse apparet. Nam quamquam per complurium saeculorum spatium, quod inter carmina Homerica et Oedipodeam interjectum est, fabulae Oedipodeae singulas partes magis elaboratas esse nemo negare potest, tamen fabulam ipsam mutatam non esse, sed per totum illud tempus eandem mansisse facile est intellectu. Est autem haec antiquissimae fabulae summa.
Lajus, Thebarum rex, cum oraculum acceperit se a filio necatum iri, puerum, quem Epicasta vel Jocasta uxor peperit, in loco deserto exponit. Qui e morte feliciter ereptus et in terra pere- grina educatus, posteaquam adolevit, patrem inscius interficit et Sphingis, quae tum Thebanos vexabat, aenigmate soluto Thebarum rex fit matremque ignarus in matrimonium ducit. Rena diis statim patefacta Epicasta ipsa sibi mortem infert, Oedipus autem etiam postea Thebis regnat et alteram uxorem ducit. Sed nova ei mala in posteriore vita accidunt. Polynices enim et Eteocles filli, quos ex altera conjuge suscepit, non ea, qua debent, pietate patrem colunt, ita ut hic com- pluries eos exsecretur. Postremo mors miseram Oedipi vitam finit et ludi funebres ei aguntur.
III. De mutata paulatim fabulae Oedipodeae forma. §. 8.
Cum in proxima hujus disputationis parte, in qua de prisca fabulae forma quaestio erat, haud pauca, unde illam elicere liceret, vetustissimi epici nobis suppeditarint, si nunc, quomodo illa deinde amplificata et uberius exornata sit, quaerimus, non pari fortuna utimur. Nam in toto tem- poris intervallo, quod inter primas Olympiadas et bella Persica interest, omnibus fere, quae ad Oedipum pertinent, litterarum monumentis destituti sumus. Atque id eo magis dolemus, quod illud tempus ut ad totam Graecorum historiam sic ad fabularum quasi progressus maximi est momenti. Aliae enim hominum opiniones, alii mores fiebant, atque una cum illis fabularum quoque species mutabatur(cf. Nitzsch„Sagenpoësie“ p. 466 seq.). Novum litterarum genus a lyricis conditum cum ad pectus humanum omnia referret ea potissimum, quae ad animi affectus concitandos valent, in fabulis effinxit. Novae et saepe variatae civitatum formae, quae ex regum imperio in paucorum


