Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

dominationem ac mox in tyrannos cesserunt, partium civilium certaminibus optimum quemque implicabant. Quid mirum, quod conversis hominum studiis etiam fabulae mutatae sunt!

Atque id Oedipodea quoque fabula experta est. In qua antiquissimam formam si cum illa, quae apud Aeschylum invenitur, comparamus, multa per illud temporis spatium novata esse apparet. Nam quae ab epicorum narratione diversa de Oedipo ille tradit, non omnia ipse excogitasse vide- tur; multa haud dubie superiorum poëtarum praecipue lyricorum ingeniis debentur. Inter quos praeclara animi indole et rerum inveniendarum copia Stesichorus eminet, quem in fabulis tractandis saepius Aeschylo auctorem fuisse Nitzschius rectissime judicat(Sagenpoësie p. 502 seq; cf. etiam AlbertiZeitschr. f. d. Altertumsw. 1856 p. 481 seq.). Scimus eum carmen, quod Eriphyle inscriptum erat, fecisse, in quo ut Oedipi quoque res narrarentur fieri facile potuit. Neque tamen quae ille neque quae alii poëtae ejus aequales de Oedipo tradiderint, constat. Nonnullorum autem poëtarum, qui exeunte hoc tempore floruerunt, de illo testimonia servata sunt. Sed antequam ad ea veniamus, de duobus seriptoribus dicendum est, quorum de Oedipo narrationes, quamquam alter certe, alter probabiliter in illud tempus non incidit, tamen hoc loco, cum in compluribus rebus ad antiquam fabulae formam accedant, in aliis posteriorem aetatem prodant, aptissime inseruntur.

§. 9. Ouae Pherecydes et quae Pisander de Oedipo narret?

Phereeydis de Oedipo narrationem apud schol. Eur. Phoen. 53 invenimus, ubi haec leguntur: Ossνννε atà rode i0oꝓ atdac zat rac Teαςα 00o ops · ONdiod, 5, Kpg- 3000 T Baohsian xa ir Tovtza Aalon, rréa 5'a5*0d, Tondoi*, 5 Je Tortan a0 OA zA! Aavotos?, dieuoer 586 ML zal EP71,Ob. Sxs! k Syiaœννd apikbds, Taust 5 Oiòiεοο Eopofdvetay rhy IIeploayros, Tovtar 20*ß Cozäatn, quod verbum in plerisque cod. legitur, recte delevit Valckenarius) Avrrréon val loen,- dvaipst Todsde Sal nc, zal an, abrhe i zn lhvn zahstral. biol 25*S s abrhe ErSOrNhhe na LloAbveis-. Enst Eöpofdea SrsXsrIs, Tanust 5 0 1diOX AOrOHSOay Tiy Lsvu.

In eo igitur cum poëtis epicis Pherecydes consentit, quod Oedipum alteram uxorem quxisse et ex ea quattuor illos nobilissimos liberos suscepisse tradit. Sed aliam atque illi fabulae formam sequitur, cum narret ex matre quoque ei filios Phrastorem et Laonytum natos esse, qui bello cum Ergino, Minyarum rege,(de quo cf. Apollod 2,4, 11, Diodor. 4,10, Paus. 9,37, 1 et 2) gesto perirent. Nam quod Sterkius(de hist. Labd. p. 70) et Welekerus(Wep. Cycl. 1, 241, II, 315) contendunt, eos Lai, non Oedipi filios Pherecydem habuisse, propter verborum collocationem statui non potest. Verba autem ènst Ewaοoꝓς αννε ad tempus, quod inter Iocastae mortem et alteras nuptias inter- cessit, recte Schneidewinus refert(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 165). Praeterea id quoque Pherecy- dis proprium est, quod tertiam Oedipo uxorem Astymedusam tribuit. Atque ab aliis(cf. schol. II. IV, 376) alteram ejus uxorem Astymedusam nominatam esse si recordamur, Pherecydem varias fabulae formas confudisse apparet. 3

Si nunc ad ea, quae a Pisandro de Oedipo narrari schol. Phoen. 1760 refert, accedimus, primum, quis ille Pisander fuerit, quaeritur. Ac discrepant inter se virorum doctorum de hac re sententiae, quorum alii, ut Valckenarius(annot. ad schol. Phoen. 1760) et Schmidtius(Zeitschr. f. d. Altertumsw. 1856 p. 388) illa ad Pisandrum Camiraeum referunt, alii ut Krusius(de Aeschyli Oedipodea p. 7) ad Pisandrum Larandensem, alii ut Welckerus(ep. Cycl. I p. 94,griech. Trag. II, 533) ad ignotum poëtam Alexandrinum, cujus opus falso Pisandro tribuatur. Omnia autem, quae ad hanc illamve sententiam probandam allata sunt, argumenta hic enumerare longum