Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De fabula Oedipodea disseruit II, Ceist.

I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata.

§ 1.

Ut omnes fere Graecorum fabulae vario modo variis in regionibus tradebantur, sic de- Oedipo quoque aliis locis aliae exstabant historiae. Hic erat fons, unde poëtae hauriebant, et fabulas inde collectas suo ingenio magis magisque exornabant. Major tamen illarum pars aut temporum iniquitate interiit aut adeo deformata est, ut, quae vera earum fuerit forma, et quae a scriptoribus, quibus debentur, vel perperam intellecta vel consulto mutata sint, vix possit cognosci. Ae quod ad Oedipum attinet, narrationum, quae ad certos locos et regiones referendae sunt, pauca exstant vestigia eaque majore ex parte a Pausania servata, quem nimis eredulum fuisse neque aeri judicio usum esse satis constat.

Fabaula Oedipodea Cadmeorum est et postea ad Bocotos victores translata, qui illos partim subegerant partim ex terra ejecerant. Atque inter Cadmeos, qui tum armorum vi pulsi patria ces- serunt, Aegidarum quoque stirps nobilissima fuit(de qua ef. O. NüllerOrch. u. d. Min. ed. II p. 220 et 323 seq.) Quam gentem etiam in terra peregrina Oedipi memoriam servasse ex loco quodam Herodoteo intellegimus. Tradit enim Herodotus 4,149 Aegidas, cum progenie carerent periculumque esset, ne gens deleretur, oraculi jussu Lai Oedipique Furiis Spartae, quo migraverant, templum exstruxisse(1O5Gαν νοEOtvGv Tev AMton s zat 01ει60ε 196), et haec sacra etiam in Thera insula posteris eorum mansisse. Novane illi tum sacra constituerint an intermissas caerimonias patrias instauraverint(id quod probabilius videtur C. Fr. HermannoQuaestion. Oedipod. p. 90), neque facile est ad dijudicandum neque magni ad disputationem nostram momenti. IIlud vero certum videtur Aegidas, cum gentem suam divina ira exagitari putarent et ejus causam ex iis, quae in Lajo Oedipoque proavis peccata essent, repeterent, ut Furias eorum placarent et infestas sibi propitias redderent, templum illud exstruxisse. NamEprvösc al Aatoo&s zal 1oνε sunt Furiae, quae injurias Lajo et Oedipo a propinquis impie illatas ulciscuntur et iram suam ad totam eorum progeniem transferunt. Atque eodem modo Furiae Lai Oedipique commemorantur a Pausania (9,5,8), qui illas Tisameno Oedipi pronepoti, pepercisse, sed Autesionem, Tisameni filium, exagitasse tradit. Cum igitur Aegidae res adversas, quae sibi acciderent, Furiis Oedipi malorum ultricibus ascripsisse dicantur, in illa gente Cadmea Qedipi memoriam servatam et fabulam Oedipodeam propagatam esse apparet.

1879. Progr. Nr. 527.