— 2—
Jam praeter gentiles narrationes illas aliorum quoque opera effectum est, ne Oedipi res atqueé eventa oblivione obruerentur. Inter quos primo loco nominandi esse mihi videntur Tiresiae sacerdotes. Nam quamquam ab iis fabulam Oedipodeam posteritati proditam esse nullus veterum scriptorum testatur, tamen, ut hoc statuamus, re ipsa adducimur. Scimus enim Tiresiam prope Haliartum ad fontem Tilphusam, ubi mortem obiisse dicebatur, sepulcrum et oraculum celeberrimum habuisse(Pausan. 9,33, 1. Diodor. 4,67). Si autem, id quod dqubitari non potest, illo loco Tiresiae laus celebrabatur, et iis, qui oraculum adierunt, res-ejus narrabantur, fieri non potuit, quin etiam Labdacidarum, quibus ille per tantum temporis suasor adfuerat, et imprimis Oedipi memoria propagaretur.
Laxiore sane quam Tiresias vinculo cum Labdacidis conjunctus erat Amphiaraus, quem compluribus locis templa et oracula habuisse scimus(ut ad Oropum Pausan. 1,34, 1, in via, quae Thebis Potnias erat Pausan 9,8,2). Sed tamen cum ille heros clarissimus in bello a septem contra Thebas suscepto primas fere partes egerit, in iis, quae de ejus et sapientia et fortitudine sacerdotes praedicabant, cum belli illius narratione Oedipi quoque, cujus inter filios exarserat, mentionem esse factam haud improbabile est.
Illa autem conjunctione, quae inter Tiresiae cultum et narrationes de Oedipo traditas erat, facile explicatur, qua de causa Apollinis Pythiique oraculi vis atque auctoritas in fabula Oedipodca tantopere cernatur. Nam cum Niresias Apollinis vates fuisset, quaeque Labdacidis suaserat, Apollinis haberentur responsa, dei ipsius numen in illius gentis rebus atque eventis apparere videbatur. Mox Labdacidae Apollinis oracula, quae coloniae quasi celeberrimi Pythii oraculi per totam Bocotiam dispersa erant(cf. O. Müller„Dorier“ ed. II vol. I p. 235), atque ipsum oraculum Delphicum consuluisse credebantur. Quae fama antiquis jam temporibus videtur exorta esse, cum in Oedipodea carmine epico oraculi Pythii Lajo dati mentionem factam esse veri simile sit. Deinde Pythii oraculi sacerdotes hac fama usi ut alias fabulas hanc quoque ita formarunt, ut Apollinis majestatis documento sit atque oracula ejus vera esse demonstret. Quod in poësim a Pindaro translatum est, quem artissime cum oraculo Delphico conjunctum fuisse scimus.
Ad eos, quos Oedipi memoriam servasse vidimus, vatum Heéleoniorum gens, si Herodoti testimonio fides habenda esset, accederet. Qui narrat(5,43) Dorieo Spartiatae Anticharem hominem Heleonium(„Aν EXG»&ð) ex Lai oraculis(„⁊ν τν Aaloo*), ut Heracleam in Sicilia conderet, suasisse. Erat autem Ekecy sive ExXec vicus Boeotiae in agro Tanagraeo situs, ubi Bacis vates natus esse ferebatur(schol. Arist. Pac. 1071). IIlic igitur, Herodotum si sequimur, Lai oraculorum corpus exstitit haud dubie a vatum familia aliqua servatum, unde Antichares ille oriundus erat. Quod si ita erat, multa, quae ad Lai ipsius et Oedipi sortem spectabant, in oraculis illis infuisse judicandum est. Sed cum nonnulli viri docti locum illum Herodoteum sanum esse existiment, alii optimo jure verba scriptoris non recte tradita esse judicant. Sunt autem verba ν 0y Aatoo Pnk, in quibus mihi quoque videtur offendendum esse. Nam sive Aaton pro genetivo subjectivo, qui dicitur, sive pro genetivo objectivo habemus, difficultatibus impedimur. Atque Aatou IPnho« si oracula a Lajo data significare putamus, mirum videtur solo hoc loco Lajum vatem fuisse tradi, cum e magno scriptorum numero, qui illum commemorant, nemo alius id narret, immo vero ab omnibus, qui Labdacidarum fabulis narrandis operam navarunt, Lajus is depingatur, qui non modo aliis oracula non det, sed, quae ipse acceperit oracula, iis ne uti quidem sciat. Quam difficultatem ut evitent, Schweighaeuserus, Baehrius, alii, qui traditam lectionem tuentur, oracula Lajo data intellegenda esse contendunt. Quod si statuimus, percipi non potest, quomodo in oraculis Lajo datis, quae ad eum ejusque domum pertinebant, de Heraclea Siciliensi multa post saecula ab


