— 3—
homine Laccdaemonio condenda aliquid praedici potuerit. Quae cum ita sint, Aatov corruptum esse statuendum et pro hoc verbo sive cum Valckenario Iãoo sive cum Schneidewino(Philol. X. p. 357) Adaoo sive aliud ponendum est. Certe hoc loco ad vestigium servatae Oedipi memoriae inveniendum uti non possumus. Neque tamen silentio praetereundus erat.
§. 2.
Quae antea dicta sunt, ad eam quaestionom pertinent, quomodo in universum Oedipi memoria propagata sit. Nunc, quae certis locis singularum de Oedipo narrationum indicia inveniantur, quaerendum est. Ac primum quidem in regione Cithaeroni monti finitima complura ejus modi vestigia reperiuntur. Nam cum in Cithaerone expositus esse ab omnibus, quantum scimus, Oedipus feratur, quin haec fabula loco illo tradita sit, dubitari vix potest. Atque ut fabulam Oedipodeam apud Aegidas una cum Furiarum cultu propagatam esse supra vidimus, sic in hoc monte cum Oedipi sorte conjuncto Furias cultas esse ex Plutarchi loco(„de fluviis“ 2,3) discimus. Postea autem etiam aliis locis et cum harum dearum et cum aliorum deorum inferorum sacris Oedipi memoriam conexam esse intellegemus(cf. de hac re O. Müller„Eumeniden“ p. 169— 172, cujus de Cerere, quae „Eptvöc dicitur, sententia cum iis, quae a G. Hermanno opusc. VI p. 199— 206, tum maxime iis, quae a Prellero„Demeter u. Persephone, p 161— 166 disputata sunt, videtur refutata esse). Praeter Furias autem in Cithaerone colebatur Juno(cf. Eur. Phoen. 24 et schol. ad. h. I., Plut. Arist 11), quae dea conjugalis(auoοεο*ς) posteriore tempore, cum Labdacidarum mala a Chrysippi raptu repetebantur, in fabula Oedipodea commemoratur(cf. schol Eur. Phoen. 1760). In Cithaeronis radicibus Plataeae sitae erant, qua in urbe et agro vicino fabulae de Oedipo hominum ore videntur traditae esse. Neque, ut id statuamus, eo adducimur, quod Plataeis inter picturas, quibus Onatas, Aeschyli aequalis, in aede Minervae Areae priorem Argivorum contra Thebas expeditionem descrip- serat, Euryganeae quoque filiorum caede maestae imago cernebatur(Paus. 9,4,1. 9,5,5, ubi pro Ovacias scribendum est'O?æτa«). Nam cum Onatae temporibus historia Labdacidarum per poëtas omnibus Graecis notissima facta esset, nihil miri haberet, si vel in ea regione, ubi peculiares de Oedipo narrationes non exstarent, artifex aliquis ex illo fabularum orbe unam alteramve imagine finxisset, ita ut Schneidewinus, qui sola illa re Plataeis fabulas de Oedipo traditas esse confirmari judicat,(„d. Sage vom Oedipus“ in Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 183) nimium probare mihi videatur. Sed aliud memoriae proditur, unde illud sane colligi potest. Discimus enim ex Paus. 10,5,2 et Apollod. 3,5,8 Damasistratum, Plataearum regem, Lajum a fllio occisum sepelivisse. Quae fama de Plataeensium rege quin Plataeis nata sit, dubitari non potest. Jam vero secundum eandem fabulam illum prope Plataeas interfectum et sepultum esse veri simile fit, id quod Pisandri narratione confirmatur, qui illum prope Cithaeronem occisum esse tradiderat (schol. Eur. Phoen. 1760). Atque cum sciamus secundum Aeschylum in trivio apud Potnias sito, qui vicus decem stadia a Thebis, sexaginta fere a Plataeis aberat, Lajum interfectum esse(schol. Oed R 733), fabulam illam in Potniarum vicinitate traditam esse judicandum est. Apud Potnias etiam Cereris et Proserpinae lucus erat(Paus. 9,8,1). Num vero Potniades quoque, i. e. Furiae, ibi cultae sint(id quod ex eodem Pausaniae loco colligit O. Müllerus„Eumeniden“ p. 176), cum verba scriptoris corrupta in cod. legantur, pro certo affirmari non potest.
Sed etiam aliis locis Lajus mortem obiisse ferebatur ejusque sepulcra ostendebantur, e quibus Phocaica sēεας Sophoclis poëtae opera notissima facta est. Lai servique tumulos in medio trivio illo sitos, vidit Pausanias(10,5,2). Ac primus illo loco caedem factum esse tradidit Sophocles,


