— 4—
quem omnes fere posteriores secuti sunt. Quaeri tamen potest, utrum in regione illa haee fama jam ante Sophoclem exstiterit an ejus Oedipo Rege nata sit. De qua re pro certo quidem nihil affirmari potest. Sed tamen cum nemo ante Sophoclem locum illum significet et hie, qui Lajum Delphos adeuntem ab Oedipo Delphis redeunte occisum esse fingeret, certam habuerit causam, cur trivium illud Potniis in Phocidem transferret, haud improbabile videtur esse ante Sophoclem illic hanc fabulam non traditam, sed postea, cum clarissima ejus tragoedia omnibus nota esset et Phocaica Xiorh Potniense trivium ex hominum memoria removisset, illo loco Lai sepulcrum monstratum esse.
Praeterea etiam in Orchomeni et Lebadeae urbium vicinitate de Lajo ibi occiso famam fuisse ex Nicolai Damasceni, qui Augusti temporibus fuit, testimonio(C. Müller„fragm. hist. Graec.“ III p. 566) Schneidewinus colligere posse sibi videtur(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 174). Tradit enim Nicolaus Damascenus Oedipum equorum quaerendorum causa Orchomenum proficiscentem Lajo, qui ad Delphieum oraculum cum Epicasta uxore iter faceret, occurrisse eumque, cum via cedere nollet, interfecisse. Epicastam autem in Laphystio monte mortuum sepelivisse. Quae Nicolaum ex Hellanici libris, Hellanicum ex antiquis carminibus hausisse cur existimet Müllerus, ego non assequor. Nam, quae in regione Orchomenia cultus inferorum deorum vestigia inveniuntur, iis solis fabulas de Oedipo ibi traditas esse demonstrari non potest. Atque cum nemo veterum Nicolao Damasceno assentiatur neque fontem ejus norimus, qui potest esse antiquus potest
posteriorum temporum inventa continerc, non nimium ejus narrationi tribuendum esse et Prellero (Jahns Jahrb. 1853 p. 73) et mihi videtur.
In itinere, quod Thebis Chalcidem versus erat, praeter sepulerum filiorum Oedipi et monumentum Tiresiae fons Oedipodeus erat, in quo post patris caedem cruorem abluisse Oedipus dicebatur(Paus. 9, 8,4) Neque id solum de Oedipo in illo loco narrabatur. Prope enim ab Oedipodeo fonte Teumesus mons et vicus ejusdem nominis aberat, quam regionem vulpes Teumesia populasse ferebatur. Et quamquam vulgaris de illa bestia narratio, quam Pausanias 9,19, l secutus est, alia erat, tamen dubitari vix potest, quin illie etiam hoc memoriae proditum sit ab Oedipo vulpem Teumesiam interfectam esse. Quod Corinna Tanagraea, cujus patrii pagi fines mons Teumesus attingebat, narravit(schol. Phoen. 26).
Cum in regione Cithaeroni monti vicina complures de Oedipo fabulas servatas esse antea viderimus, in Eteono pago, qui ad Cithaeronem situs Atticae finitimus erat, Oedipi sepulcrum exstitisse non miramur. Atque de hoc sepulcro, quod in Cereris templo erat, schol. Oed Col. 91 Lysimachum Alexandrinum, G/aτι⁶ι αακmραοεν scriptorem, secutus haec tradit. Cum Thebani Oedipum, quem propter facinora impium haberent, in urbe sua sepeliri vetuissent, ab amicis eum in vico quodam Ceo humatum esse. Cujus incolae cum ipsi quoque eum ex regione sua auferri jussissent, amicos corpus mortui Eteonum deportasse et noctu loci ignaros in Cereris templo sepelivisse. Atque Eteonaeis oraculum datum esse, ne loco moverent deae supplicem. Quod excogitatum esse, ut, cur in templo Cereris Oedipus humatus esset, explicaretur, facile intellegitur
In terra Attica duo Oedipi fuerunt sepulera(de quibus cf. O. Müller„Eumeniden“ p. 170 et 171), alterum in Areo pago, ubi Yspvai, i e Furiae, aedem habebant et una cum iis Pluto et Mercurius et Tellus colebantur(Paus. 1,28,6 et 7), alterum in pago Colono Hippio situm, quod notissimum factum est Sophoclis Oedipo Coloneo. Unde discimus famam ibi fuisse Oedipum in Furiarum luco mortuum esse ejusque sepulerum Atheniensibus propugnaculum contra hostium impetum fore.


