Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

II. De antiquissima fabulae Oedipodeae forma. .3. De fabulae Oedipodeae forma Homerica.

Ab iis fabulis, quas singulis locis hominum ore traditas esse vidimus, totius Graeciae quae de Oedipo erat opinio distinguenda est. Quae minus historiis in regionibus quibusdam propagatis quam poëtarum narrationibus nitebatur. Hi autem ita fabellis illis utebantur, ut, quae aptissimae essent, eas eligerent, electas componerent, compositas magis magisque ad pulchritudinis leges accommo- darent. Atque antiquissimam fabulae Oedipodeae formam si cognoscere volumus, vetustissima lit- terarum monumenta, Homeri carmina, inspicienda sunt. E quibus apparet jam ante Homeri aetatem Labdacidarum nomen carminibus celebratum esse. Permultis enim et Iliadis et Odysseae locis gentis hujus res ita commemorantur, ut eas omnibus tum notas fuisse eluceat, id quod nisi poëtarum opera fieri non potuit. Ac potissimum Eteoclis et Polynicis fratrum discordia bellumque, quod inde exarserat, poëtis gratissimum argumentum praebuisse videtur. Ad expeditionem a septem contra Thebas susceptam spectant Il. IV, 376 seq., VI, 223. Polynices commemoratur II. IV, 377, Eteocles Il. 1IV, 386. Atque etiam aliorum, qui in illo bello et prudenter et fortiter gestis prae- stiterunt, mentio fit, ut Adrasti II. II, 572, ad cujus equum Arionem spectat Il. XXIII, 346, et Amphiarai et Eriphylae uxoris Od. XI, 325, XV, 244 248. Maxime autem Tydei fortitudo, quam, cum legatus Thebas missus esset, praestiterit, laudatur Il. IV, 382 398, V, 801 808, X, 285 290. Ad àxtrévy expeditionem pertinent II. IV, 406 seq. Oedipi duobus tantummodo locis mentio fit Od. XI, 270 seq. et Il. XXIII, 679, de quibus, cum vetustissima de illo testimonia contineant, accuratius disputandum est.

In undecimo Odysseae libro, quae Nsezota vocatur, Ulixes se, cum Tiresiae consulendi causa ad inferos descendisset, praeter alias nobiles feminas etiam Epicasten, Oedipi matrem, vidisse narrat his verbis(v. 270):.

Myrspa 1'Oiαιοαο τιο za Exdorhv, Hera 1To Se2s adεmο1véOο,

Trhauεvn dist 5 6' d nareg' esyapisas Thjhsvy äpap d'àydnora deo ea otty. 32 d ey Sy i ondr s de? Kadsioy Tvaοαοσς ε XOà« dαο 0bXs:

n 5* en eis Atdao oxdao arspoto, apausyn SS6Noy alnby àꝓ' Oνοντο usα⁴ εροο,

6 äxei NOHéIS d' ährsa zd⸗un' diao oAXà& Bd*, rs Epwös« ExreXl6O0.

Ex quo loco fabulae Oedipodeae, qualem Homerus ante oculos habuit, si non expressam imaginem, at certe lineamenta perspicere licet. Atque dicit poëta Oedipum patrem necasse et Epicasten matrem insciam in matrimonium duxisse. Scelesto conubio a diis aperto illam laqueo vitam finivisse, Oedipum autem etiam postea Thebis regnasse multis doloribus a matris Furiis cruciatum. Patris igitur caedes, nuptiae cum matre factae et detectae ejusque mors voluntaria prisca fabulae forma, quam Nszotac scriptor noverat, jam continebantur. Sed cum haec in dubium vocari non possint, alia, quae non dicantur, sed poëtae verbis significari videantur, largam disputandi materiam praebent. Neque tamen, quin Oedipus in terra peregrina educatus sit, dubitari potest.