Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Nam, cum Epicasta inscia(&lνεεειιqοο⁸ε) filio nupsisse dicatur, eum jam primis vitae annis e parentum conspectu remotum et procul ab iis edueatum esse statuendum est. Quae autem e verbis ⁰cap d'àydοαα ϑεο dεαασσυννρρμ⁴⁶ανμοοσέ aut possint aut non possint colligi, nunc quaerendum est.

Si enim äoap notionem statim, quam ceteris locis habet, hic quoque habere putamus, cum statim post nuptias factas incestum apertum sit et Epicasta mortem sibi consciverit, ex illa liberos suscipere Oedipum non potuisse apparet. Cum autem tantopere fabulae Oedipodeae formam Homericam ab ea, quam apud tragicos invenimus, recedere persuadere sibi non possent, et antiquis et nostris temporibus nonnulli viri docti alio modo adverbium äãgap explicare conati sunt. Quorum in numero scholiasta est, qui ad hunc locum annotat:ãgap 057 2504& Ʒν τπ ο Ʒ dar; A2 L5alvnc. Qui cum schol. äxap h. I. significare subito contendunt, iis hoc adverbium notionem illam habere posse aliis locis allatis probandum est. Et sane in carminibus Homericis etiam alius invenitur locus(Od. II, 95), ubi scholiastae verbo ãxap sententiam illam subiciant. Atque in illo loco, ubi dolum, quo Penelope procos deceperit, Antinous narrat, haec leguntur verba:rnoμέινπ Bενταν iordy E s4Oνο s6ρα νανπτονν αεοαερ³μεεροσν ςᷣα'ut bstésrns. Sed non est, cur hic notionem statim ab adverbio ãoςap abjudicemus, cum si verba illa vertimus: Tenuem et permagnam telam orsa domi texebat, atque statim(scl. posteaquam orsa est) nobis dixit, rectissima oriatur sententia. Itaque haec particulae äxνap interpretatio non magis accipienda est quam illa, quae in schol. II. XI, 418 invenitur, ubi ä+ap per Hadiα explicatur, quamquam illo quoque loco hoc verbum statim signi- ficare apparet. Qui nostris temporibus Homerum liberos Oedipi ex Jocasta susceptos ignorasse- statuunt, inter quos nominandi sunt Sterkius(de historia Labdacidarum p. 68) et F. Rankius (Ersch u. Grubers Encykl. s. v. Oedipus) äx+ap eo, de quo agimus loco, deinde, postea significare contendunt. Neque tamen hanc notionem verbo äãxap inesse probari potest. Quae cum ita sint, secundum fabulam, quae Homero nota erat, Oedipum ex Epicasta liberos non suscepisse, sed eos, quorum mentio fit(Il. IV, 377, 386), ex altera uxore post Epicastae mortem ei natos esse statuen- dum est. Atque id ita so habere recte Pausanias intellexit, qui etiam alterum, quo ad hanc sen- tentiam perducamur, argumentum affert. Dicit enim(9,5,5) cum Homero consentire Oedipodeae carminis cyclici scriptorem, qui quattuor liberos Oedipo ex Euryganea, Hyperphantis filia, natos esse narret. Atque haud dubie fabulae Oedipodeae formam Homericam magis ad eam, quae in carmine illo cyclico erat, quam ad eam, quae apud tragicos invenitur, accedere judicandum est. (cf. de hac re etiam NitzschAnmerk. zur Odyssee III p. 237 etSagenpoesie p. 517, Welcker ep. Cyclus II p. 314, qui aliam sententiam antea professus eratSchulzeitung 1832 II p. 124, SchneidewinAbh. d. Gött. Ak. 1852 p. 163).

Patefacto igitur incesto et mortua Epicasta Oedipus regnare perrexit atque alteram duxit uxorem, ex qua liberi ei nati sunt. Sed secundum deorum voluntatem multis doloribus affectus, quos matris Furiae ei attulerunt, vitam degebat. Quales dolores intellegendi sint, quaeritur. Ac primum quidem unusquisque cogitat de conscientiae angore et stimulis, quibus Oedipus vexatus sit, cum flagitiorum suorum recordaretur. Sed cum gravissima sint atque iterentur poëtae verba plus significare videntur quam illos animi dolores, quos Oedipus detectis factis suis non potuit non accipere. Maxime autem, quod matris Furiae dolores ei attulisse dicuntur, nos eo adducere oportet, ut locum illum ad mala referamus, quae Oedipo in posteriore vita e deum ira acciderint. Nam eam apud Homerum Furiae vim habent atque potestatem, ut, si quis impie in parentibus vel aliis propinquis peccarit aut supplices mendicosve violarit, eum aut misera vita aut morte puniant et hoc modo eorum, quibus injuria illata est, exsecrationes ad eventum perducant(cf. NitzschAnmerk.