Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

z. Od. III p. 183, Rosenbergde Erinyum cultu, religione, imaginibus p. 19). Atque cum ex Thebaide cyclica, quae in eandem fere, in quam carmina Homerica incidunt, aetatem incidere vide- tur, Oedipum a filiis male tractatum esse discamus, quominus easdem injurias poëtae animo obver- satas esse putemus, nihil impedit.

Praeter illas autem injurias etiam caecitatem Oedipi his verhis significari plerique viri docti, ut Welekerus(Schulzeit. 1832 II p. 124,ep. Cyclus II p. 333), Schneidewinus(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 166), Prellerus(griech. Myth. II p. 236), judicant. Neque tamen in fabulae Oedipo- deae forma Homerica Oedipum se excaecasse idque verbis a‿ea dοeσιν significari persuadere mihi possum. Ac primum quidem rem ipsam si spectamus, vix credibile est heroicis aetatibus, cum et animi et corporis virtutibus reges omnibus praestare solebant, Thebanos hominem caecum sibi imperitare sivisse. Quod a temporum illorum more abhorrere Welckerus concedit, qui idem Oedipo, cum ipse se excaecasset, regnum obtinere licuisse censet. Sed cur is, qui ipse se oculis privaverit, melius quam is, qui eos casu aliquo amiserit, regio officio fungi possit, difficile est ad intellegen- dum. Itaque Oedipum se non excaecasse ex rei natura elucere videtur. Verba autem, quibus poëta utitur, tantum abest, ut aperte Oedipi caecitatem significent, ne possunt quidem ad eam referri. Nam cum a Furiis dolores ei allati esse dicantur, qui caecitatis poena, qua ipse se affecit, illis annumerari potest? Jam vero si Oedipum se excaecasse putavit poëta id h. l. non tecte signifi- care, sed dicere debebat, id quod injuria negat Welckerus. Atque censet vir doctissimus Homero illud tantummodo narrandum fuisse, quomodo Epicasta ad inferos pervenisset, quid autem de Oedipo factum esset, commemorari opus non fuisse. Verum est hoc opus non fuisse neque quisquam, si id non commemorasset, poëtam reprehenderet. Sed aliud ei atque Welckero placuit. Nam postea- quam incestum a diis apertum esse dixit, non solum quid de Oedipo, sed etiam quid de Epicasta factum sit, narrat. Illam laqueo se suspendisse, hunc etiam postea Thebis regnasse doloribus sane affectum dicit. Cum autem ita res se habeat, quis est, qui Homerum id, quod gravissimum est, caecitatis poenam, quam incesto detecto Oedipus de se sumpsit, omisisse, posteriorem autem ejus vitam et regnum non depositum commemorasse existimet? Quod vero Schneidewinus Homerum Oedipi caecitatem non ignorasse, cum in Thebaide quoque ille caecus fuerit, veri simile judicat, in errorem incidere videtur. Nam Oedipum in Thebaide caecum fuisse probari nullo modo potest, id quod postea videbimus. Quae cum ita sint, recte scholiasta ad hunc locum annotat Homerum Oedipi caecitatem et exsilium ignorare. Ejus exsilium illi notum non esse clarius ex altero loco (Il. XXIII, 677) apparebit, ubi haec verba leguntur:

Edpbao« d5 0l dloc avoraro, 126020, Mnuso: 10 Takaovidao avxro, d⸗ nors G7ο nd⸗ 350 O Oidοεαάνο

.

2c TA*ον Eda de dyrac Syia Kadsicc.

Oedipum Thebis mortuum mortuoque ludos funebres factos esse ex hoc loco discimus. Sed cum hoc apertum atque perspicuum sit, de sententia, quam verba dυπαμιοπσ ˙ειmαάα habeant, dubitari potest. Nam cum verbum doο ab Homero de armatorum, qui in acie cadunt, strepitu usurpari soleat, id quod Aristarchus docuit(cf. Lehrsde Arist. stud. Hom. ed. II p. 104), pugna periisse Oedipus videtur. Neque tamen, quodnam bellum gesserit, aut scimus aut conjectura asse- qui possumus. Quae cum ita essent, Aristarchus, ut ex scholio huic loco ascripto: zarsxpiνσεν Saoréy zat Tàp 0ro« d dvaroe eraA ooo discimus, Oedipum de rupe se praecipitasse conjecit, de qua morte, cum ipsa quoque cum strepitu fieret, dounst usurpari posset. Sed cum nihil de