Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

adolevisse feratur, hoc jam in Oedipodea narratum esse veri simile videtur. Quod cur ab Aeschylo novatum esse Schneidewinus existimet(Gött. gel. Anz. 1850 I p. 174), ego non assequor. Corinthi autem Polybum in antiqua fabula non regnasse, sed Sophoclem primum urbis illius regem eum finxisse recte judicat vir doctissimus(ibid. et Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 168). Ab aliis enim Sicyone regnasse Polybus dicebatur(Paus. 2,6,5, schol. Od. XI, 271, schol. Phoen. 26). Atque haec fabulae forma, cum Sicyone Furiarum cultus exstiterit(Paus. 2,11,4), quocum etiam aliis locis Oedipi memoriam conjunctam fuisse vidimus, vera ac prima videtur esse. Cur vero alius Boeotiae partis regem illum fuisse nonnulli tradiderint(schol. Phoen. 28), eo quod regnum Sicyonium priscis temporibus ad Cithaeronem usque pertinuisse veri simile est(cf. O. MüllerOrch. u. d. Min. p. 231), facile explicatur.

Quae Lai caedis causa in Oedipodea fuerit, nescimus. Cum autem illum una cum auriga vel praecone occisum esse omnes tradant, id ita jam in Oedipodea narratum esse Schneidewino (Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 169) concedas.

Lajo necato Oedipus Thebarum rex factus est et matrem in matrimonium duxit. Atque haud dubie etiam in Oedipodea, ut regnum adipisceretur, Sphingis rapinis, quibus Thebas liberavit, effectum est. Sphingem enim in carmine illo commemoratam esse ex schol. Phoen. 1760 discimus, ubi, posteaquam, quae Pisander de illa et Oedipo tradidisset, enarrata sunt, haec adiciuntur: Oi lòοdia TPAoyrs«(05081 bore deet he oe)

AMO Err zakoréy re xal 1οεοεασον i-⁵μ

MADA SikAOy Kpsiovros àovosς, Aluova dto. xdi ραοονπ, tI P J ion, oi oNol vOoαν, να οιονμςωσ, Ta e ioe XC,rOOGaA, zal ONODc ry AGNXDey Zyxyrioc ros[Pοꝓ[PGHvos.

Hoc scholion non integrum ad nos pervenisse sed ante duos illos versus nonnulla, unde sen- tentia eorum penderet, excidisse apparet. Quae cum ita sint, ne hoc quidem constat, utrum versus ex Oedipodea exscripti sint an ex alio carmine, cujus nomen scholii pars non servata continuisset. Sed cum multa excidisse, id quod, si ad aliud carmen referuntur, statuendum est, veri simile non videatur, atque verba insequentia zai aat cet. iis, quae in initio posita sunt, bene respondeant, ad Oedipodeam illos pertinere crediderim. Ac quae versibus illis sententia insit, dubitari non potest. Nam cum alii quoque seriptores, ut Pisander(schol. ad. h. I.) et Apollodorus 3,5,8, Hae- monem, Creontis filium, a Sphinge necatum esse narrent, ad ejus caedem illos pertinere patet. Majorem autem difficultatem verba, quae insequuntur, habent, e quibus discimus in Oedipodea Sphingem non beluam fuisse sed mulierem fatidicam, quae Thebanis obscura vaticinaretur et con- trarie iis agentes interficeret. Nam hoc, cum ab nno Socrate Argivo(schol. Phoen. 45) discesseris, qui in aliarum quoque rerum narratione ab omnibus dissedit(cf. C. Müllerfragm. hist. Graec. IV p. 496), nemo alius tradidit, quamquam Oedipodeae scriptorem, si id narrasset, multi haud dubie secuti essent. Accedit, quod haec narratio multo posteriorum temporum studia resipit, quibus, quae in fabulis mira et parum credibilia videbantur, tollere easque ad rationem magis accommodare philosophi conabantur. Quae si reputamus, suspicio exoritur scholiastam in errorem incidisse. Atque hoc certum videturνναBιν in Oedipodea Sphingem appellatam esse. Neque id mirum est, cum ab aliis quoque scriptoribus similia Sphingi cognomina imponantur, quae sane non eam, quae in οꝓσσαναbν scholiastae inesse videtur, significationem habent. Ut Sophocles Oed. R. 1199 Sphingem nominaträv Tauνέονονα ααemρεενον TONAp6y. Quo loco, cum Sophoclem Sphingem pro vate non habuisse constet, Xorνοανααανο non oracula canens, sed aenigmata canens vertendum est.