— 12—
Cinaethon fuisse dicitur, qui, Eusebio si fides habenda est, circiter tertiam quartamve Olympiadem floruit. Atque in Oedipodea ex Euryganea, Hyperphantis filia, Oedipum quattuor liberos suscepisse Pausanias testatur(9,5,5). Qui posteaquam eos ex matre Oedipo natos non esse Odysseae illo loco- (XI, 271) probari dixit, haec verba adicit:„o* 28 Eöpofavsiac i Lrεανos a0 STSTövSOa. dnXot d zal 6 à Ern worhac, à Oiddeixy dv,bdον.“ Sed etiam alia, quae Pausanias illo loco de Oedipo narrat, ad Oedipodeam videntur referenda esse. Nam totam ejus narrationem, cum in compluribus iisque gravissimis rebus cum prisca fabulae forma congruat, neque quicquam eorum, quae tradit, ab ea abhorreat, multa vero a posteriorum de Oedipo opinionibus recedant, ab antiquis poëtis epicis, quorum duos, Homerum et Oedipodeae scriptorem, ipse nominat, petitam esse jure suo aliquis colligat. Ac non solum tradit alteras Oedipum cum Euryganea nuptias fecisse et ex ea quattuor liberos habuisse, sed etiam eum scelerihus suis detectis regnum obtinuisse ac vivo et regnante eo Polynicem sua sponte patriam reliquisse et Argos se contulisse commemorat(9,6,6), quae omnia a vetustissimis epicis eodem modo narrata esse vidimus. Quae cum ita sint, quin etiam ea, quae de priore Oedipi vita narrat, ab illis Pausanias mutuatus sit, non dubito, atque cum fieri non potuerit, ut, quae prima aetate Oedipo accidissent, in Oedipodea non traderentur, ad hoc carmen illa rettulerim. Narrat autem Pausanias 9,5,5 haec: Aatcp Baousöovtt zal Tovatxa ExOvrt „loxdorhy hdysoa Jde Er AeAv r rod atoc oi r- Tshsorh, s éνot td loxderh Tsysed. val 6 HEy 2 roοε οα ααεενσν Ʒ ò xat rhy narspa dnoxsveto Jue)Aey, G«c vhdn, zal T? urtépa Ehsv.
In Oedipodea igitur narratum erat Lajum, Thebarum regem, Delphis oraculum accepisse se a- filio, quem uxor paritura esset, necatum iri. Acsi haec in illo carmine tradita esse recte statuimus, Schneidewinum(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 171) et Prellerum(Jahns Jahrb. 1853 p. 73 et 74), qui Pindarum primum oraculum Lajo ab Apolline Pythio editum commemorasse judicant, errare apparet. Quam autem formam oraculum illud in Oedipodea habuerit, nescimus. Eam enim, quae ante Oedipum Regem et paulo diversa in Phoenissarum argumento legitur:
Adis Aaßdari- i Jevo«ꝓ öXtoy atrstc.
5003 TOl Sikoy L Arap e6Oy Sarbo
305 tdꝓα Tipsoo Xs, Adoc. d« T Eyss
Lsbc KpPovid-, IHIeNOo rus α τανσαο,
05 Hihoy Jpnadas vI6, 5 d' Sar dot Tdds yra in illo carmine epico inesse non potuisse, cum ab aliis rebus discedas, vel ex sola rapti Chrysippi commemoratione efficitur. Nam puerorum amores ut ab heroicae aetatis moribus ita ab antiquis carminibus epicis alieni erant, id quod bene Nitzschius exposuit(„Sagenpoesie“ p. 506 sed., p. 519). ltaque Welckero, qui jam in Oedipodea Chrysippi raptum malorum, quae Labdacidis acciderant, causam fuisse existimat, assentiri non possum.(cf. etiam, quae Sshneidewinus de hac re disseruit Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 172 et 173).
Sed quamquam hoc oraculum acceperat, tamen filium Lajus generavit, quem metu, ne illud eventum haberet, captus exposuit. Neque tamen ille mortem obiit, sed posteriore tempore, ut praedictum erat, patrem interfecit et matrem in matrimonium duxit. Qua ratione puerum servatum esse Oedipodeae scriptor finxerit, non constat. Cum autem inscium Oedipum in parentibus peccasse haud dubie ipse quoque tradiderit, peregre puerum in hoc carmine educatum esse elucet. Atque ubi et a quo educatus sit, si quaeritur, pro certo quidem nihil de hac re affirmari posse confiten- dum est. Sed cum omnium, qui, quomodo pueritiam egerit, tradunt, consensu in Polybi regis domo


