— 11—
historia in Thebaide tradita recedere mirum non est. Sed sit ita, ut Welekerus vult! sit certum, quod certum non est, versus illos ad Thebaidem spectare! quid sequitur? Comoediarum, satirarum, jocosarum denique rerum seriptoribus veris ficta intermiscere, risus modo ita concitetur, licet atque semper licuit. Itaque neque Aristophani, si Socratem dspoßarobvra nal rov Soy sερ⁴ο vra facit, neque poëtae illi, si Oedipum in Thebaide caecum fuisse significat, temere credendum est. Qui certam fortasse causam, cur illud comminisceretur, habuit. Ae sane quod Oedipus, quamquam caecus erat, acute tamen res cognovit atque discrevit, ut in versibus illis narratur, miri aliquid et ridiculi habet, id quod, ut Thebaidis scriptori illud supponeret, poëtam ignotum impellere potuit. Quae cum ita sint, Oedipum in Thebaide caecum fuisse argumentis a Welckero allatis non demon- stratur, neque alio modo demonstrari potest. Itaque quod ex fabulae forma in Thebaide tradita Schneidewinus colligit Homero quoque Oedipi caecitatem notam esse, colligi non potest. Immo vero, cum, id quod antea vidimus, Oedipum secundum Homerum se non excaecasse ex ejus ipsius verbis eluceat, etiam in Thebaide illum caecum non fuisse, si non contrarium demonstratur, judicandum est.
Num ex Thebaidis narratione Oedipus Thebis mortuus sit et usque ad mortem regnarit, ex fragmentis illis non elucet. Neque tamen est, quod ejus scriptorem in hac re ab Homero et ceteris vetustioribus poëtis epicis dissensisse censeamus. Ac de Thebaide satis dictum est.
§. 5. Ouae llesiodus de Oedipo narret?
Hesiodum ipsum quoque statuisse Oedipum Thebis mortuum et sepultum esse elucet e schol. Il. XXIII, 679:„zal Haolodoα d„ο̈ν ßεν Galr a5 0d oavvoc Aprslay r'„Aöpdäoron dby aNotc 2)Ost“ rl iv„ndeiay 45r05.“ Deinde quod Argea, Adrasti filia, Polynicis uxor(cf. Apollod. III, 6,1) Oedipo mortuo Thebas venit, inde colligi potest Polynicem ex Hesiodi opinione patre vivo Argos se contulisse et illo tempore Eteocli nondum inimicum fuisse. In quo autem carmine Hesiodus hoc narraverit, parum constat.
In iis, quae servata sunt, Hesiodi carminibus unus tantummodo locus invenitur, ubi Oedipus commemoratur. Cum enim de heroica aetate agat multosque ex heroibus in bello contra Thebas gesto periisse dicat, Oedipi mentionem facit his verbis CEpr. 160):
Kal od« uey köeHhd« ts vaxνοςα α ꝓökontc alv rod« By' SxrarX, G, Kadεοιν aiy, GXSOS Hav.&εεκνοοπο μτννχα bνεέκνιν 0νηο˙ο.
Unde videmus de re familiari discordiam et bellum fratrum ortum esse et exsecrationem illam quae in Thebaide traditur(„6ς 05, X Ol arpa S örnr ddaayro“) eventum habuisse.
Alius locus(Theog. 360) non ad Oedipum spectat, sed ad Sphingem, quam primus, nisi Oedipodeam ejus carminibus priorem fuisse statuimus, Hesiodus commemorat, quamque Chimaerae et Orthri filiam fuisse et Thebanorum terram vexavisse narrat his verbis:
I(Scl. Xüuaiρα) d'ãga Otr“ 5X67„ rexs, Kadusioονν Ʒπ 6op, O9 Ä00ndelaa. Sed de aenigmate ejus, quod Oedipus solverit, mihil tradit. §. 6. De Oedipodea eyelica.
Ad illud nunc carmen epicum venimus, quod, ecum totum in Oedipi rebus versaretur, Oedipo-
deae nomen accepit(de quo cf. Welcker„ep. Cycl.“ I p. 231, II p. 313— 320). Scriptor ejus


