Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

Thebis regnantem facit, recessisset, id quod, cum nulla vestigia exstent, unde varias fabulae Oedi- podeae formas jam apud poëtas antiquos fuisse colligi possit, veri simile non videtur.

Aliter sane res se haberet, si recte Welckerus Oedipum in Thebaide caecum fuisse statuisset (Schulzeit. 1832 II p. 127). Nam illum, cum se excaecasset, etiam regno se abdicasse probabile esset. Ac Welckero omnes fere viri docti, ut Schneidewinus(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 166), Prellerus(griech. Myth. II p. 236), alii assensi sunt. Videamus autem, quibus argumentis sententia illa confirmetur. Ac primum quidem, quod Thebaidis seriptor in illis, quae exstant, fragmentis de Oedipo verbis.ραοωοσ et v6, non verbis videndi utitur, inde et mensam poculumque et victimae coxam tactu, non oculis Oedipum percepisse colligit vir doctissimus. Quod argumentum, cum verba d⁴.seDat et vosky ad omnes sensus pertineant et multis locis(ut II. III, 21, 374, V, 95, 312, XXIII, 450, 453, XXIV, 352, Od. XVII, 161) de re oculis percepta usurpentur, nihil valet. Neque tantum ei pondus tribuit Welckerus, quantum alteri, quod ex versibus nonnullis ab eodem schol. Oed. Col. 1375 servatis repetit. Sunt autem versus, quos a Dindorfio emendatos ascribo, hi:

Ast 6'6Gv ri †˙ Jy, 1el« 7. doclac dnapkaäs Tap éas dneousy xarpt, ονν, Ea*Ov †ac. dd di Is kpavrs«, od vgvo¹, Xics 0X05vTsc, Aych rod erOHSvO» 26 1asy S6tOv 5 e a T! ErG' aςα, elns*' 2 0 105 rdds: ric o rod' dvr' Oto Ht eac 5,εεε; JOXGTa oSvrat 26o: döovts öpet ρe☛χιέ, 05 Tol 7yGοεan, 05, X.oOvtss. dsol Haprooat, 21' duac, zal zarsonoat aus 25 OTO, ad rod Tyds e een. Na*⁴υκ aαοvtss anAiko? TLpda Aοtsv dνιραν ννμαμρò ον aοναιοε.

Quos versus ex fabula satyrica excerptos esse Valckenarius(annot. ad Eur. Med. v. 91), Eubuli aliusve comici esse Welckerus judicat. Dindorfius autem(schol. in Soph. trag. II p. 59) eos ad poëtam quinti sextive p. Chr. n. vel inferioris saeculi refert. Ac quomodo haec res se habeat, in dubio relinquo. Versuum illorum scriptorem locum Thebaidis, quem supra attulimus, ante oculos habuisse Welckerus existimat, unde, cum Oedipum caecum dicat, idem in Thebaide de eo narratum esse eluceat. Qua in re duplici errore falli mihi videtur. Nam primum ejus, cui jocosa narratiuncula illa debetur, animo, quae in Thebaide de Oedipo tradita essent, obversata esse unde scimus? Num scholiasta hoc dicit? Qui, posteaquam Thebaidis locum exscripsit, adicit etiam ab Aeschylo in Septem similia narrari(de qua re infra agemus), atque historiam illam ad multos pervenisse videri(xal EoOlxe ro ris Loropiac ſusi nt oeooc), cujus rei exemplum affert ridiculos illos poötae alicujus versus et locum ex Menandri Nauclero sumptum. Itaque cum a multis hoc narratum sit, alium atque Thebaidis scriptorem poëta ille ignotus secutus esse potest. Posterioris autem temporis poëtam non eodem modo, quo in Thebaide narratum erat, illud tradidisse, sed, quae postea in fabula Oedipodea mutata sunt, priscae narrationi immiscuisse facile est ad intelle- gendum. Itaque posteriorem poëtam si versuum illorum scriptor secutus est, narrationem ejus ab