Aufsatz 
De fabula Oedipodea disseruit : Pars I. De Oedipi memoria singulis locis et a certis hominibus servata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

In hoc fragmento Oedipus, cum mensa argentea, quae Cadmi olim fuisset, poculumque aureum a Polynice sibi apposita essent, ira in filios incensus exsecratus esse dicitur, ne amice patrimonium inter se dividerent, sed ut semper iis essent inimicitiae atque bella. Neque tamen, qua de causa- mensam et poculum illud spreverit, apparet. Atque Welckerus judicat(Schulzeit. 1832 p. 127) res illas pretiosissimas, quae Cadmi proavi olim fuissent et deinde in gente Labdacidarum a patre semper filio traditae essent, tangere fortasse ne Oedipo quidem licuisse, multo vero minus Polynici, qui illas sacrorum instar servatas patri apponeret atque hoc impie facto justam ejus iram in se converteret. Sed quamquam verum est ejus modi zetEi hereditaria usui quotidiano non fuisse, tamen haec irae, qua Oedipus permotus est, causa ex verbis non facile potest elici. Nam si ita, ut Welckerus censet, rem se habere statuimus, impietatis non in patrem, sed in majores culpam Polynices admisit atque certe non eam intulit Oedipo injuriam, qua magno animi dolore afficeretur (péra oi zaxαv Eunsoe S). Probabilior igitur Prelleri(griech. Myth. II p. 236) aliorumque sententia videtur, qui Oedipum mensae poculique illius usu gentilibus suis interdixisse, ne patris a- se occisi commonefieret, judicant. Quae cum Athenaei testimonio nititur, qui poculo uti illum vetuisse tradit, tum maxime verbis 6ςα †ρο⁴ οονm ααηνρααναεενα πματπιροιςσα εO υyra †α confirmatur, quibus doloris causa a Lai patris recordatione repetitur. Utrum vero interdictum obliti an consulto- patrem filii violaverint, neque discimus ex hoc fragmento neque conjectura assequi possumus. Neque tamen hane solam injuriam Oedipus a filiis accepit. Altera in illo fragmento commemoratur, quod apud schol. Soph. Oed. Col. 1375 exstat, ubi haec leguntur: Oi spt Ersozkéa xal IIoXo»ix- àu E0u EO?SX TS arp! 0idονᷣ mπάαέαιπάαισνν ds εν⁴οτοο issiou HoOtavy roy oy, zALadéusvoi wors, ekte zara aoνν, stts às drod 5y, Io0oy Ab suaνᷣ Ʒ utr*οφσνς α teνεσςσα eμεκννννςα σαm †ον dεeς E0ero zar' abr S68Aαᷣ αε το⁴κην⁶ οοG‿². Tabra d vker OHatda oas 1aropet Oöros:

Io*oy 6 v6;s, Japal Säxev elné rs HOd- ³ Hot 76, atèsc y dve"Heioyte Ensuαꝓi oxro Al Hau⁵αμν a²νν⁄οια àυνιαναέατοον T2O O' AAXMNXGy aragsvat Aido« S100.

Pro zoXX 9-atda in cod. Laur. perperam ureeν 9iatèa scriptum est, cum rectum voXNXr Triclinius praebeat(cf. W. Müllerde cycl. ep. p. 71, Welckerep. Cycl. I(ed. II) p. 192). Quod ad sententiam scholii attinet, eo Oedipi filii peccarunt, quod patri non umerum victimae, quam partem honoris causa ei attribuere solebant, sed coxam viliorem miserunt. Atque ille iratus et se ab iis despici putans, ut alter alterum occideret, exsecratus est. Videmus igitur bis in The- baide Oedipum filios exsecratum esse et propter mensam poculumque appositum et cum victimae coxa pro umero sibi mitteretur, et hanc exsecrationem illa graviorem fuisse. Jam illud quoque apparet graviorem leviori successisse. Ac tertiam quoque Oedipi exsecrationem, quae illarum media esset, in Thebaide invenisse Welckerus sibi videtur(Schulzeit. 1832 II p. 126,ep. Cycl. II. q. 335). Existimat enim quod in Euripidis Phoenissis(v. 63 seq., 872 seq.) de Oedipo narretur, qui a filiis in cellam inclusus, ut patrimonium gladio dividerent, iis precatus sit, ex Thebaide sumptum esse. Ac sane hoc fieri potuisse concedas viro doctissimo. Quamquam eandem certe probabilitatem habet, si statuimus Euripidem illud aut ab alio posteriore poeta mutuatum aut, cum minime religiose traditam fabularum formam servaret, ipsum commentum esse. Itaque hoc pro certo affirmari non potest. Equidem tertiam exsecrationem a Thebaide alienam fuisse putare malim, cum ejus seriptor, si Oedipum a filiis in cellam inclusum esse narrasset, ab Homero, qui illum usque ad mortem