Druckschrift 
D. Francisci Dvareni I. C.Celeberrimi, Omnia Qvae Qvidem Hactenvs Edita Fvervnt Opera : Non Tantvm Plvrimis In Digesta seu Pandectas, & Codicem Commentariis, ac methodicis expositionibus, ...; Hoc vnico tandem comprehensa volumine; Cum Indicibus titulorum, nec non rerum & verborum, locupletissimis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

confidimus. Etenim pleroſque locos, diſpulſa erroris grauiſſimi nebula, in lucem proferre, eorumque ſenſum adhuc latentem aperire, ac patefacere conati ſumus qui maximis erant tenebris circumfuſi& infuſcati ab Accurſianis Doctoribus, exercitatis quidem illis,& ver- ſatis in diſſerendo, ſed iis artibus, ac literis parum inſtructis, atq; politis, propter quas eruditi

homines appellantur. Quæ vero in eorum commentariis horridiora, ſqualidioraque ſunt,

alioqui forte non peſſima, dedimus operam, vt oratione noſtra, paulum niteſcerent, vtque

xenodatius aliquanto,& luculentius explicarentur. Atq; vtinam id ſimus aſſecuti, quod pro- eſt, qui audacius àme factum dicent, quam aut humilitati meæ, aut amplitudini tuæ conue- niat, quod hæcadteſcribere veritus non ſim. Nam ſi irriſus eſt à Siculis Hermodorus, ne-

ſcio quis, quod platonis libros ſolitus eſſet eis venditare, quaſi pro mercibus verba importa-

1 diculus videri poſſum, qui non Siculis, aut imperitæ alicui multitudini,

fecto de me affirmare nec auſim, nec velim. Sed alia dehis alias. Iam vero iis occurrendum

ret, ineptus ſane, ac ri

ſed tibi fœminarum omnium præſtantiſſimæ, ac prætertot egregia ornamentaetiamomni

doctrina eruditæ,& excultæ, non Platonicos libros, id eſt, plane aureos, ac diuinos, ſed qua-

les ab homine, vt exigui admodum ingenii, ita cupiditate incenſi veritatis indagandæ pro- ficiſcuntur, nunc legendos offerre, ac in tuo nomine eos in conſpectum hominum proferre

audeam. Verum facilitas,& humanitas illa tua admirabilis, in eos maxime, qui ſtudia,& bo-

nas artes colunt, faciet, vt quod audacter agere videor, id non temere agam. Cui accedit pe- culiaris quidam tuus in me, nec vulgaris affectus: de quo me Neſtorille tuus, id eſt, pruden- tiſſimus& eloquentiſſimus conſiliarius M. Hoſpitalis, ſæpenumero certiorem fecit. Huius

enim ſtudii, animique in me tui multa indicia, ſignaque certiſſima habeo. Cuius generis eſt

frequens tua de ſtudiis noſtris in clariſſimorum hominum cœtu oratio,& prædicatio, qua

nihil poteſt honoriſicentius aut glorioſius mihiaccidere. Præterea recens, nec ea mediocris, acceſſio pecunie in ſingulos annos mihi attributæ, in magnis ærarii anguſtiis& difficultari-

bus, quantam vim iudicii de me tuihabeat, ſatis perſpicio. Equidem hac inſigniliberalitate

tua magnopere lætor, nontam quod ea ſubleuetur tenuitas noſtra, quam quod talis princi- pis iudicium de me cum ſingulari quadam laude coniunctum mihi videatur. Celebratur

multorum literis ac libris, principum quorundam benignitas in viros literatos, vt Dionyſii

in Platonem, Piilippi in Theopompum, Alexandri in Ariſtotelem, Scueriin Oppianum,

quorum hiæ pro ſingulis verſibus aureo donatus eſtaà Scuero, ita vt carmina eiuſdem aurea vulgo appellarentur. At tanto ſplendidior eſt tua in nos beneficentia, quanto iis, qui talia

beneficia contulerunt, ſuperior eſt,& omnibus eximiis dotibus ornatior, ego iis, qui acce-

perunt, rebus pro pe omnibus inferior. Hæc autem verboſius ad te ſcripſi, primum, vtoſten-

derem, quod noſtrum de huius libri editione conſilium fuerit, meque à temeritatis crimine

vindicarem. Deinde etiam libenter feci, vt propenſam tuam in bonos doctoſque homines voluntatem, iis, qui hæc aliquando lecturi ſunt, ſignificarem, ac declararem. Cum enim tibi

ſim cordi,3ob virtutum veluti quædam ſimulacra vmbraſque ſubobſcuras magis, quam vir- tutes, facile eſt iudicare, quid de te ſperandum ſit ab iis, in quibus ſumma ſunt ea, quæ vixin nobis mediocria conſpiciuntur. Nec vero vlla eſt ex tot, ac tantis, quæ in te elucent virtutib.

maior, illuſtrior, ac diuinior, quam hoc perpetuum de probis, cruditiſque hominibus bene

merendi ſtudium: nulla, quæ dignitatem& amplitudinem tuam magis ornet, atque augeat. Hinc delectus ille& iudicium ſingulare tuum in Magiſtratibus& honoribus im perii, di- tioniſque tuæ mandandis, tanto commendabilius apud bonos& præclarius, quanto rarius eſtac prope inauditum hoc ſeeulo: in quo nimis verum eſſeillud experimur, 2 τ μνν WS, S*ν εαιεμννκις. Hinc hominum commoditates incredibiles velut ex fonte quod am profluunt, de quibus, vr plura dicam, locus non patitur. Finem igiturfa- ciens, Hera ampliſſima, atque optima, Deum precor, vt te nobis, ac Reipub. ſaluam diu,& incolumem conſer- uer. Vale. Auarici Biturigum pridie Ca- lend. lul. r 5 5 3.

EPISTO.

h' pe

bratie non! ſplen lunip ſtriun nomi ditior

hc b quiuis ſocum

auctor tumig reyelle

cceuilt

bi