Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
60
Einzelbild herunterladen

2

Sunt autem folia XXVII maximam partem integra, I folium dimidium, VII frag- menta minora. Ut cognoscas, quae glossario nostro contineantur, primum quodque et ex- tremum vocabulum proponam eorum, quae explicantur.

Fol. I.(dissectum est, ut perditae sint duae lineae mediae fere)[Annulus] Ap- pellet. Fol. II.(dissectum, tres lineae perditae) Aspicies Astronomia. Fol. III. b Dimissum Dipsnoeten. Fol. IV. Disiunctum Dispescit. Fol. V.(sex ferc lineae imae desectae) Dixisse Domus. Fol. VI.(laeva ora cum plurimis litteris vocum explicandarum perdita est et desunt sex lineae imae)[Ellipsin Electat. Fol. V VII. Redigit in potestatem Regalis. Fol. VIII. Rigabat Robor. Fol. IX. nudimenta Rutilo. Fol. X. Rutilum Sacerdos. Fol. XI. Salsugo Sam- ncium. Fol. XII. Samsucus Saniora. Fol. XIII.(multa sunt a vermibus exesa) Sate Sathurnum. Fol. XIV. Sathurnum Scandit. Fol. XV.(ne dimidia quidem pars restat eaque superior folii: etiam a dextra nonnulla contextus sunt desecta) [Scarabeus] Scena. Fol. XVI. Spernit Spondius. Fol. XVII.[Stultas] Subiugabo. Fol. XVIII. Succinta Summum. Fol. XIX.[Talamus] Tapi- nosis. Fol. XX. Temperantia Tempora. Fol. XXI. Territ Testamentun. Fol. XXII. ſpergitur] Testiſicatur. Fol. XXIII.[Thimesis i. e. Tmesis] Thy- pus. Fol. 24.[Tonitru] Topica. Fol. XXV. Tundens Turtur. Fol. XXVI. Vagurris I asto. Fol. XXVII. Velamen Venieram. Fol. XXVIII.(duae fere lineae imae sunt desectae) Veruerat Vestimentum. In minoribus fragmentis paucae tantum voces leguntur, velut Seba, Segnis.

Folia omnino integra, veluti VIII. IX. X. XI. XII., altitudine aequant pedem Rhenanum unum et dimidium, latitudine pedem Rhenanum: plerisque tamen undique particula estdesecta. Co- lumnae suntbinae quaternis lineis septae. lineaexXLVII,XLVI, LI, LII graphio acuto ductae: eodem margines e regione singularum linearum leviter sunt perforatae. Membranae crassae sunt V plerumque et laeves, nonnullac, velut VII. XXI. XXII. XXIV., ceteris multo tenuiores. Mar- V gines plus quam pollicis habent latitudinem, atque idem spatii interiectum est binis columnis. Scriptura est sec. X. p. Ch. n., non tamen omnis eiusdem librarii: duos fuisse facile apparet sua quidem arte satis exercitatos, ceterum imperitissimos-. Nam mirifice deformaverunt ali- cubi voces etiam notissimas et iungenda distinxerunt, distinguenda iunxerunt. Diphthongus ae plerumque per ę redditur aut per simplex, nec tamen raro scribitur integris vocalibus aut: ita factum est, ut Eger, Egritudo legantur sub E littera, sed in ipso contextu recte scribantur aeger et aegrotus. Confunduntur inter se vocales, ut o scribatur pro xd in Ro bigo, Robor. i pro in Dion i sia, Rilhmus. i proe in Disperatio, inb i cillibus: nec non saepe 5 ponitur loco v, sicut Dissipa bit. distulit disturba bit et Dissipa b it dispersit disverberab it. alia. Litteram n praepositionum in et con vocabula ab iis com- posita plerumque non habent in 7 mutatam, ubi alias fieri solet: nec semper d praeposi-