Druckschrift 
Scholae Portensis A Mauritio Princ. Duce Saxoniae A. D. XII. Cal. Iunias A. MDXLIII Feliciter Conditae Sollemnia Saecularia Diebus XX. XXI. XXII. Maii A. MDCCCXLIII. Pio Festoque Ritu Celebranda Indicit Et Scholae Fautores Et Amicos Omnes His Sollemnibus Ut Benigne Interesse Velint Collegii Magistrorum Portensium Nomine Invitat / C. Kirchner ...
Entstehung
Seite
V
Einzelbild herunterladen

istris rae sub legitur: Sep to⸗ Novybr.« deptores anneg bro illo Forthu- ine se- 3 nobis lariae- aschale

recens

ti fue- vide- aerarii n Pro- lurihus

initium

lo ipso conse-

ores varü elbrucca in schola nium dili- s scholae aec attulit

zue notum n Porten⸗ um fuisse, ae ducalis 0, Hueb- itantibus,

Luciam ttum est, ere nobis

V

cratione publice facta, quod Kraftius et Schmidtius in libhro de schola Portensi p. II. perperam statuerunt. Quae ut fieri posset, et procuratoribus ac praefectis rei scholasticae opus erat a principe missis, et publici conventus frequentia, et omnium maxime gymnasii rectore praeside et ceteris praeceptoribus, quibus cum omnibus etiam tum Porta careret, consecrari certe per unum puerulum ingressum non potuit. Nec eius rei actae ullum ve- stigium in antiquis scholae annalibus scriptisque monumentis exstat, nec omnino de annuo aliquo sollemni in scholae conditae memoriam instituendo in vetustis scholae formulis ac legibus, quas plures ex variis actatibus habemus, quidquam praescribitur; ut per primum certe huius scholae saeculum eiusmodi sollemne quotannis actum esse, ante annum 1624, quo sacris in templo institutis primum coepit celebrari, neutiquam probabile videatur.*)

Quare cum Lucii pueri illius adventu Calendis Novembr. nec conditam esse hanc scholam nec inauguratam, ne doctrinae quidem scholasticae initium factum esse certissime constet, non est quod ullo iure hie dies scholae Portensis natalis habeatur, etiamsi propter diem huius scholae per summi principis conditoris edictum vere fundatae ac constitutae vel ignoratum vel neglectum Calendae illae adhuc celebrari solitae sint. Condita enim ante illum puerum schola dudum erat ac constituta, et ad praeceptores non minus quam ad pueros suo quemque loco commode excipiendos a Michaele Lemmermanno quaestore, qui pridem a principe huc missus fuerat, ut aedes sacras ad scholae usus aptaret, ommia bene curata erant ac praeparata. ³)

Nam posteaqpuam a. 1540 Henrici Ducis iussn cum ceteris per Saxoniam monasteriis

sublatis, tum conventu fratrum Cisterciensis ordinis in coenobio Portensi soluto bona sacra ad

2) Habemus Mauritii principis privilegium a. 1550 exhibitum, quo scholae Portensis constitntae forma ex omni parte describitur, bona, reditus, iura omnia confirmantur administrationisque ratio definitur. Habemus formulam rei scholasticae Portensis Baldufii rectoris manu propria a. 1577 litteris consignatam, in qua omnes et doctrinae et di- sciplinae scholasticae partes plenissime describuntur, etiam victus et dierum festorum ratio omnis exponitur. Habe- mus rerum in scholis provincialibus ordinationes, unam ab Augusto I. Duce et Electore a. 1580 constitutam ac typis impressam; alteram multo locupletiorem praeceptis ad omnem rerum et internarum et externarum administrationem pertinentibus a Christiano II. Duce et Electore a. 1602 his scholis propositam. In quibus omnibus sollemnium scholae Portensis vel fundatae vel patefactae vel inauguratae habendorum ne ulla quidem mentio fit; quae si vel usu vel lege constituta essent, illis certe locis, ubi de reliquis diebus festis sollemni ritu celebrandis agitur, omitti non poterant. Nec in Pertuchii Chronicis T. II. ubi quaestionum varüs per annum diebus festis ad poëmata componenda vel decla- mationes habendas huius scholae discipulis propositarum magnus numerus affertur, natalis scholae vel poëmatis vel de- clamationibus alumnorum festo modo celebrati ullum vestigium reperitur, nec id in tabulis accepti et expensi huius scholae vetustis usquam apparet. Sed Fr. Balduini, supremi rerum sacrarum in Saxonia Electorali antistitis suasu et auctoritate a. 1624 primum ad scholae inauguratae memoriam celebrandam rem divinam in templo Portensi iustitutam esse, et posterioribus quoque annis, etiamsi non omnibus, hunc morem esse servatum, Schmiederus V. Cl. in libro recens edito:Erinnerungsblätter p. 213 bene exposuit.

3) ld vel inde patet, quod Mauritius Dux Ioannem Rossbachium, scholae Misnensis procuratorem, litteris ad eum d. 18. Septembr. a. 1543 datis Portam iussit proficisci, ut inspiceret ibi atque sciscitaretur, quomodo quaestor hoc loco constitutus domicilia pueris aptasset, eamque rem celeriter conficiendam curaret(vid. Mauritii Ducis et Electoris historiam a Langenio V. Nob. editam a. 1841. T. II. p. 132).