—
*
—
IV
gregatis ad doctrinae cursum rite instituendum, nec idcirco id fieri potuait, quod magistris etiam tum Porta prorsus carebat. Sic enim in libro vetere bibliothecae nostrae sub ſinem saeculi XVI. scripto, quo ipse Pertuchius est usus, sub titulo:„Kindelbrück“ legitur: „Nicolaus Lutze: Ab hoc, quia primus inter discipulos omnes, et ante praecepto- „res, in hunc ludum se contulit, recte constituitur huius scholae initium Kal. Norbr.“ Hinc manifesto patet, Calendis Novembribus illius anni, ipsius Luci adventu, praeceptores qui scholas habere possent, nondum affuisse. Certe primus rector Portensis Joannes Gigas Nordhusanus insequenti demum anno 1544 Portam venit. Nam et in libro illo mscto in rectorum indice usque ad annum 1597 perducto legitur:„Joannes Gigas Northu- „sianus anno 1544,“ et Schmiederus V. Cl. coniunctissimus olim nobis collega, nunc se- minarii regii Vitebergensis Dircctor, in Gigantis vita scribenda occupatus, per litteras nobis significavit, ex Melanchthonis epistola d. d. 13. Febr. 1544, Gigantem etiam tum Mariae- bergae, quo ex schola ad S. Joachimi traductus fuerat, commoratum, sub festum paschale demum illius anni se Portam contulisse, probabile videri: idque idem post in libro recens edito:„Erinnerungsblätter“ p. 34 plenius demonstrarit.
Ergo quod Lucius ille omnium puerorum qui illo tempore huic scholac assignati fue- rant, primus Portam intravit, haec quidem res fortuita ac levis omnino momenti fuisse vide- tur, quippe qui a Michaele Lemmermanno, primo huius scholae quaestore, cui et aerarii et rei domesticae omnis cura et administratio tradita fuit, ut bene IIgenius noster in Pro- grammate 1820 p. 1. observavit, receptus et nutritus domique habitus sit, donec pluribus paulatim pueris receptis, cum etiam magistrorum unus et alter accessisset, doctrinae initium qualecumque factum est. ¹)
Sed nulla de re minus cogitandum, qnam de sollemni aliqua huius scholae illo ipso
die Calend. Novembr. quo primus puer in eam receptus est, vel dedicatione vel conse-
1) De Nicolao Lucio, qui celebritatem quandam per haec ipsa annua scholae sollemnia nactus est, rumores vari feruntur, sed certi quidquam nusquam potuit a nobis explorari. Pertuchius de eo T. II. p. 374 sub tit.„Kindelbrucca“ nescio quo auctore, haec tradidit:„Nicolaus Lutze: GCanonicus fuisse dicitur. Adfuit hic primus in schola „Portensi a Divo Mauritio aperta.“ Contra Christ. Schöttgenius, gymnasii Cruciani Dresd. olim rector, omnium dili- gentissimus rerum antiquarum, praecipue Portensium, investigator, in Programmate ad ipsa sollemnia huius scholae saecularia celebranda olim a. 1743 edito s. t.„Analecta quaedam monasterii Portensis“ de Lucio nostro haec attulit p. 14:„Si traditio vera est, fuit ille
„Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus.“„Malum omen, si standum sit ominibus. Neque notum „est, quomodo is patriae inservierit.“ Nec plura de eo exquirere potuit Huebschius, Mathematicus quondam Porten- sis, in Collectaneis ad historiam scholae Portensis msctis T. I., praeterquam quod eum vel gibberum vel claudum fuisse, schola exclusum, denique adeo patibulo suspensum, incerta ait fama tradi. Eadem in libro mscto bibliothecae ducalis Gothanae, quem Uckertus V. Cl. benigne nobis commodavit, ex Huebschii schedis maximam partem exscripto, Hueb- schianis fere verbis leguntur. Nobis ipsis Kindelbruccae, oppido Lucii natali, de ipso eiusque gente sciscitantibus, res nihilo melius cessit. Rauchius enim V. Rev. primus sacrorum ibi minister, per litteras nobis indicavit, Luciam gentem in illo oppido prorsus exstinctam, et tabulis ecclesiasticis magno incendio quo oppidum a. 1661 vastatum est, absumtis, nullum usquam de eo indicium offerri. Itaque obscuris de Lucio rumoribus lucem aliquam offundere nobis non contigit.


