Druckschrift 
De Refvtatione Emphytevseos Illvstris Ordinis Ivridici Consensv : Pro Licentiati Gradv Ad Diem XXVIII. Avg. A. MDXXLII / Dispvtabit Georg. David. Bv̈sser, Wezlariensis
Entstehung
Seite
XXIV
Einzelbild herunterladen

KRKIV DE REFVTATLONE

er contractum conſtituitur, lus, inquam, vſusfru- ctus . Fud. Tit. 25. Nunc vſusfructus conſtitui- tur per contractus F. 7. Mſtut. de vfufyuctu, inde ta- men non ſequitur, eum eſſe vel contractum, vel feudum. lus igitur dici poteſt feudum, quod per contractum conſtituitur, dum ſcilicet dominus id per inueſtituram alteri cedit, quae ceſſio datio eſt, nimirum vt accipiens fidem & feruitium danti ſem- per exhibeat. Porro nonnulli contendunt feudum non vocari poſſe vſusfructum, quia vſusfructus cum per- ſona extinguitur I. 7. in fin. D. quib. mod. vſifuc. amitt. feudum autem non extinguatur, ſed in per- etuum concedatur, ſimulque ſit tranſitorium ad haeredes, I. Eud. Tit. 23. in ſn. Cui opinioni ſic ſatis fieri poſſe arbitror. Feudum eſt vſusfructus, pleniori autem lure, quam vſusfructus eſſe regula- riter ſolet; ſiquidem ratio, cur vaſallus feudum quo- uis tempore refutare queat, haec eſt, quia is tantum obligetur cauſatiue & generaliter, & praeter haec ad incerta plerumque ſeruitia; in Emphyteuta ve- ro res ſe plane aliter habet, propterea quod is prae- ciſe ad certi canonis praeſtationem adſtrittus eſt. CARPZOV. Deciſ. 129. denique, ſi vaſallus feudum refutat, non ſtatim haec refutatio tendit in praeiu- dicium domini, ad quem plena iterum poteſtas in re ſua peruenit, II. Rud. Tit. F4. & cui haud difficile eſt, alium vafallum ſibi comparare, refutante autem Em- phyteuta Emphyteuſin, vtique Dominus incommo- dum ſentire poteſt, cum non ſtatim alius ſeſe offe- rat,