um nemini cuiquam ignotum ſit/ in omnibus Academiis florere conſuetudinem antiquam
atque laudabilem, vt quilibet gradum Aca- demicum ambiens ſpecimen aliquod diligen
tiae ſuae in explicando quodam iuris argumento pu- blicae luci exponat; nolui ego discedere ab hac, quam ſemper mirifice probaui, conſuetudine, ſed eiusmodi argumentum „quod & aetati, & vi- ribus meis, quas ſentio eſſe perquam exiguas, con- uenit. Videri quidem poſſet, nil niſi recocta & ab aliis ad nauſeam vsque iamiam pertractata me eſſe Prolaturum. Innumera, enim, ICtorum de emphy teuſi ſeripta proſtant. Nihilominus fortiter perſtiti in propoſito, & ſubinde quaedam mihi A viſus


