9 3
„wie das XVI, 57.“ Verba enim loci laudati haec sunt:„5 6. Constituendi autem sunt qui sint in amicitia „fines et quasi termini diligendi: de quibus tres video sententias ferri, quarum nullam probo. Unam, „ut....; alteram, ut...; tertiam, ut... Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut....“(i. e. Denn auch jener erste Satz ist nicht richtig, dass u. s. w. Reliquae duae etiam minus rectae esse ei videntur: cf. quae sequuntur.„58. Altera sententia est, quae definit „amicitiam paribus officlis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare „amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum&c. 59. Tertius vero ille finis deterrimus, ut&c.“9) Itaque quam addidit V. D. notam:„Nec enim. Dieses weder hat kein entsprechendes noch. Die Rede „hat sich mit natürlicher Freiheit anders gestallet“, eam nostra illa explicatione repulisse videmur.
Ihid. sect. 24. init. Legitur vulgo:„Omnino amicitiae corroboratis jam confirmatisque et „ingeniis et aetatibus judicandae sunt: nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerint, eos „habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.“ Necessarios oportet cum edd. veteribus Graevius, Ernestius, Wetzelius, Schuetzius dederant. Oportet deest in XIII libb. mss. Gernhardi, in duobus non h. I. sed supra est positum: nec oportet, si qui&c. Editores recentiores non bene, ex mea quidem sententia, vocem eam omiserunt. Sed vide, num sententiarum vestigio ductus, corruptum locum sie refingas sola fere verborum permutatione:— sunt: nec oportet, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerint, quos eidem studio dediti dilexerunt, eos tum (i. e. corroboratis jam confirmatisque et ingeniis et aetatibus) habere necessarios. Teutonice: Und ist einer in seiner Jugend Freund von Jagd oder Ballspiel gewesen, den man gern hatte als(. weil) man derselben Neigung ergeben war, so brauchl man den(darum) nicht(auch) später zum Freund Zu halten.
Ibid. sect. 76. imit. Lectio vulgata est:„Atque in omni re considerandum est et quid „postules ab amico et quid patiare a te impetrari.“ Sed consummantur, ut sponte apparet, res singulatim modo tractatae: ut satis veri sit simile scriptum fuisse: Itaque in omni re&c.
Cap. XXI. sect. 72. fin. Lectio vulgo recepta:„Ab amicitia O. Pompeji meo nomine se „removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in republica, alienatus est a collega „nostro Metello: utrumque egit graviter, auctoritate et offensione animi non acerba.“ Editores quan- tum video omnes cur hucusque neglexerint lectionem cod. b.(Orell.) gravi auctoritate, a Schuetzio olim commendatam, equidem non perspicio. Est autem fere i. q. satis bona, non levi de causa, mit gulem, gewichligen Grunde: ut omnino intelligerent homines, cur tandem id fecisset, et concederent, non temere eum solvisse amicitiae vincula.— Neque hoc loco rursus est quod probemus vulgatae lectionis defensionem a Nauckio datam:„Auctoritate et offensione animi non acerba„steht zu graviter im Verhäll- „niss der erklärenden Apposition- ohne sein persönliches Gewicht und seine Verstimmung auf eine herbe „Weise fühlbar zu machen.“
Ibid. sect. SO. fin. De vero amico:„Est enim is quidem tanquam alter idem“; i. e. denn ein solcher ist wie unser zweites Ich. Edit. Nauckiana ex libris quibusdam dedit:„Est enim is, „qui est t. a. id.“: parum probabiliter, me quidem judice.
Cap. XXIV. init. Legitur vulgo:„Sed cum tot signis eadem natura declaret, quid velit, „anquirat ac desideret, obsurdescimus tamen nescio quomodo, nec ea quae ab ea monemur audimus. Est „enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur: quas tum
eritare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa sublevanda offensio est, ut et veritas in 2


