8
Cap. XVII. init.„His igitur finibus utendum arbitror, ut, quum emendati mores amicorum „sint, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas: ut etiam „si qua fortuna acciderit, ut minus justae amicorum voluntates adjuvandae sint, in quibus eorum aut caput „agatur aut fama, declinandum sit de via, modo ne summa turpitudo sequatur: est enim quatenus amicitiae „dari venia possit.“ A Nauckio, quantum video primum, editum est declinandum est, ex minori codd. parte: quae lectio, etsi non aeque bona est, ferri tamen quodammodo possit; sed ab omni parte improbabilis nobis esse videtur annotatio, qua V. D. eam sustinere conatur. Est autem haec:„Ut etiamsi: wie „denn selbst in dem Falle dass. Consecutiv kann dieses ut unmöglich sein, nichl sowohl egen des „unantastharen Indicativs declinandum est; denn dieser könnte, wie sonst, auf einer durch den mehrgliedrigen „Zwischensalz herbeigeführten Anacoluthie beruhen( als vielmehr wegen des sich dann ergebenden „Nonsens- Sobald die Freunde siltlich vollkommen sind,“(at tantum non significant illi emendati- mores. Kl.)„muss eine gänzliche Gemeinschaft statifinden, so dass selbst nicht ganz sittliche Wünsche“ (neque tales sunt omnes minus justae voluntates. Kl.)„auf eine nicht ganz siltliche Weise unterstützt „werden müssen”“ Omnino parum meminisse videtur V. D., Ciceronem Laelii nomine et hoc in capite et saepius per totam scriptionem rem illam non ad vivum ut dicit(sect. 18.) resecuisse, et memorem fuisse nullius hominis virtutem, sapientiam, prudentiam ab omni parte perfectam esse posse. Itaque et fieri omnino potest et fit saepissime, ut etiam eorum amicorum, quorum mores emendati sunt, voluntates aliquando minus sint justae.
Ihid. sect. 63. fin. L. vulg. est:„Imbecilla est enim natura ad contemnendam potentiam: „quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sunt, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa „sit neglecta amicitia.“ Satis multis in libb. vett. legitur excusatum iri arbitrantur, quam lectionem ego praefero: nam obscurare vulgo non dicitur nisi in bonam partem, de rebus splendentibus, ut de luce, de virtute, et quae sunt similia. Praeterea nostro loco non requiritur notio celandi, sed excusandi; neque omnino celari possit ejusmodi res.— Tum se illud post iri et bene addi potest cum quibusdam libris et scriptis et editis, neque ita vitiose omittitur, etiamsi verba excusatum iri ad ipsos homines, non ad neglectae amicitiae culpam referas.— Denique vox amicitia altero loco calami lapsu recurrisse videtur. Lege igitur:— quam etiamsi neglecta amicitia consecuti sunt, excusatum iri se arbitran- tur, quia non sine magna causa sit neglecta.
Ibid. sect. 64. Legendum esse videtur:„Quanquam enim Ennius recte:— si aut in bonis „rebus contemnunt aut in malis deserunt.“ Illud enim ante Ennius facile excidere potuit propter simile sequentis vocis initium. Aut si, ut legitur in libris omnibus, quomodo ferri hucusque potuerit non video.
Cap. XIX. sect. 68. Editor novissimus cur ediderit:„Nec vero in hoc, quod est animal, sed in üs etiam quae sunt inanima&c.“, quum in insigni codicum numero legeretur nec modo aut nec vero tantum, vix intelligas.
Cap. XX. sect. 73. Edidit Nauckius:„Non enim neque tu possis C&c.“, neque voce addita ex duobus codd. Sed glossam sapit antecedentis illius non. Respondent sibi duae orationis partes, quarum est una: non enim tu possis omnes tuos ad honores amplissimos perducere, altera: quodsi etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere. Verte: Denn du kannst nicht...; und wenn du, s. ja wenn du auch u. 6.. Quodsi h. I. significat atque adeo si, s. et si adeo: cf. nos infra ad cap. XXVI. init eam rem uberius tractantes. Neque comprobari videtur ista mutatio lectionis hac adnotatione:„Das neque ist also particula pendens


