7
animi immortalitate doctrina cardo quasi quidam et umbilicus fuit totius ejus viri sapientiae, quo cetera omnia ejus placita tanquam ad caput spectarent atque pertinerent, non pars aliqua exigua levisve ponderis-
Cap. IX. scct. 32. Vulgo legitur:„Ab üs, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, „longe dissentiunt. Nec mirum: nihil enim altum, nihil maenicm ac divinum suspicere possunt qui&c.“ Legendum esse videtur aut divinum. Lambinus edidit nihil divinum, Beierus expungi voluit ac divinum.
Cap. XI. init. Cur Nauckius receperit Numne ex edit. Lambini et Suffridi Petri pro vulgari num, non intelligo. Forcellinus in Lex. lat. s. h. v. bona exemplorum copia probat legem gram- maticam etiam aliunde satis notam,„num cum indicativo in interrogationibus directis semper negativa „sententia adhiberi, sive ita, ut respondentis negatio exspectetur: nostr. doch wohl nichl?“
Ibid. in fine. Vix sana habeas haec verba:„At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, „C. Cato, et minime tunc quidem Cajus frater, nunc idem acerrimus.“ Nam quomodo tibi ea suppleas mente tua, ut possint bene intelligi? An minime tunc acerrimus? Immo acer: et sic reponendum erit ex tribus Manutii libris: et minime tunc quidem acer Cajus frater&c.— Eadem vox addita est in duobus libb. mss. a Gernhardo laudatis, et in edd. vett. Lambini et Suffr. Petri, teste Orellio.
Cap. XIV. sect. 50. Orellius, Beierus, Nauckius ediderunt:„Quamobrem hoc „quidem, Fanni et Scaevola, constat ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam denerolennan e Copu- lam esse V. V. D. D. omiserunt contra majorem librorum auctoritatem, et simul, nisi fallor, contra scri- ptoris nostri, ne dicam omnium ejusdem aetatis, usum.
Ibid. sect. 51. Vulgo legitur:„Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fingunt „amicitias, amabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim.... et beneſicentissimi. Atque haud scio „an ne opus sit quidem, nihil unquam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra viguissent, si nun- „quam consilio, nunquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?“ Videsne, rem initio pro- positam non modo restringi sed adeo ex parte tolli inde a verbis illis: haud scio an ne opus sit quidem&c.? i. e. Ich bin gar nicht gewiss ob es nöthig, siyve, ich bin geneigt zu glauben, dass es unnöthig ist, dass nie den Freunden elwas fehle, quasi fere dicas: utile esse videtur ad amicitias arctius conjungendas, si quando amicis aliquid deest. Quae cum ita sint, atque conjunctio locum hic tenere non potest. Sanabis autem verba, levissima mutatione atqui reponendo, i. e. und doch, aber doch, dennoch aber, ut totius loci sententia haec fere sit: Man muss nichl Freundschaft des Vorthe ils wegen suchen und schliessen: doch aber trägt es bisweilen zu ihrer Befestigung bei, wenn ein Freund Gelegenheit hat dem andern einen Dienst zu erweisen.
Cap. XIV. sect. 53. De tyrannis:„Coluntur tamen simulatione duntaxat ad tempus. Corrupta est sine controversia haec librorum lectio. Quis enim loquatur tam inconcinne: Dennoch werden sie zum Schein nur eine Zeitlang verehrl? Immo aut dicet: Coluntur tamen simulatione ad tempus, aut melius etiam: Coluntur tamen simulatione, et(vel sed) duntaxat ad tempus, aut denique: Coluntur tamen, sed simulatione duntaxat, et ad tempus.
Ihid. paullo post. Lect. vulg.„Quod Tarquinium dixisse ferunt tum exulantem se in- „tellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, quum jam neutris gratiam referre posset.“ Omisit ilud exulantem Beierus, inclusit Orellius, acute defendere conatus est Gernhardus, tum expunxit cum Ernestio Schuetzius, inique diffidens optimae suae conjecturae:„Quod Tarquinium dixisse „ferunt exulantem, tum se intellexisse&c.“


