6
„vicinus patricio non sit plebejus nec eodem itinere eat?“ Jam vero fieri non potest quin vicini eodem saepissime itinere eèant.— V, 3.„Iterdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate provocemus „plebem, nec plebs nobis dicto audiens sit.“ At patrum comitas dicto audientem reddere solebat plebem. Ibid. in fine:„Senectus autem aetatis est peractio, tanquam fabulae: cujus defatigationem „fugere debemus, praesertim adjuncta satietate.“ Tenebras offuderat codicum aliquot lectio defectionem; quam quum satis probis argumentis rejecisset Orellius, nisi quod cujus ad aetatis retulerat, quum in admissa orationis figura ad fabulae pertineret, parum probabiliter rursus recepit editor novissimus.
Notae in Ciceronis dialogum De amicitia.
Cap. I. scct. 2. In verbis„qui tum fere omnibus erat in ore“ minus recte, ut videtur, a pluribus editoribus, inter quos est etiam novissimus, Nauckius(ed. alt. 1855.), illud omnibus expunctum est. Aliud enim esse in ore esse, i. e. audiri, non esse occultum, aliud in ore omnibus esse quis neget? Nemo autem tunc temporis non loquebatur de inopinato foedoque illo Scipionis exitu, id quod etiam ipse Cicero probat illis verbis quae paullo post leguntur:„quanta esset hominum vel admiratio“(eorum puta qui secum rem probarent vel saltem non ita improbarent)„vel querela.“
Cap. IV. scct. 13. Mentio fit Socratis de animi immortalitate judici his verbis, ex vulgata lectione:„— vel ejus qui Apollinis oraculo sapientissimus est judicatus: qui non tum hoc tum illud, ut „in plerisque, sed idem dicebat semper&c.“ Recte jam Gernhardius restituerat ex XIII codd. ut ple- rique, defendens ita hominem sapientissimum a mira ista in plerisque rebus inconstantia; nec satis pro- bat vulgatam lectionem haec editoris novissimi annotatio:„in plerisque bei den meisten Dingen, wo er in utramque partem zu disputiren pflegle.“ Opponitur potius hoc additamento Socrates istis tum hoc tum illud contendentibus sophistis: si autem in plerisque reponas, non poterit non inesse in his verbis. vituperatio quaedam viri sapientissimi, id quod esset a totius loci sententia alienissimum. Immo vero ille eundem suum docendi morem, quo quidem in utramque partem vel in plures rem vertere solebat, non autem, ut sophistae, modo hoc modo illud se judicare simulabat, ut satis notum est vel ex Phaedone dialogo, etiam in hac re dijudicanda cummaxime servavit, neque in ceteris rebus vulgo, quae sibi viderentur, occultavit, nec denique, si quando esset incertus, id dissimulavit. Tantum autem abfuit ut adeo de rebus incertis tum hoc tum illud unquam diceret more sophistarum, ut ingenue tunc se rem nescire fateretur. Accedit denique, — ne quid nos hic omittamus, quod e re nostra esse videatur— quod praeclarissima illa Socratis de


