10
„amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et objurgandi, et haec accipienda amice, quum „benevole flunt.“ Priorum quidem verborum sententia non est dubia: offensiones, quatenus evitari poterunt, evitandae sunt; sin minus, levandae lenitate, quoad licet, ab offendente vituperatore, sapienter ferendae a vituperato. Quae autem proxime sequuntur intelligi non possunt, ut jam Graevius ad h. I. his verbis monuerat:„Quae est una illa offensio, quae est sublevanda? nusquam ejus mentio fit.— Vereor ne ali- „quid exciderit vitio librariorum, neve id sine meliorum codicum ope possit“(sic! pro non possit. KI) „restitui.“ Neque sane offensio est quae sequitur, sed conditio sive lex, ut et veritas et fides in amicitia retineatur. Sed verae lectionis vestigia satis probabilia hodie in libris mss. exstant. Est enim in cod. Dresd. b.(cf. Gernhardi not. pag. 179. col. a. med.) sublevanda est cautio: quam lectionem omisit in apparatu critico Orellius. Tum ex cod. B. Muelleri, rectoris olim scholae Cizensis, Gernhardus(p. 178. nott. col. b.) affert: una illa in sublevando offensio est: quem fontem Orellius appellat cod. Ciz. b. Monauit quidem is rectissime„id sensu carere“: sed ex utriusque vestigii conjunctione satis commoda prodit emendatio. Lege enim: Una illa in sublevando cautio est, ut&c:: sic omnia optime procedunt, et inter se et cum sequentibus cohaerent. Eadem sententia paullo post allis verbis repetita ex Ciceronis more recurrit:„Omnis igitur hac in re habenda ratio et diligentia est: primum, „ut admonitio acerbitate, deinde, ut(sic lege cum XI libb. mss.) objurgatio contumelia careat.“
Cap. XXVI. init. Laelius cum variüs exemplis demonstrasset concionem, quae ex imperi- tissimis constet, tamen bene dijudicare solere quid intersit inter probum constantemque civem et inter levem et assentatorem, his verbis perrexit:„Quodsi in scena, id est in concione in qua rebus fictis et adumbratis „loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est: quid in amicitia fieri „oportet, quae tota veritate perpenditur?“ Interpretes immerito haeserunt in explicando aut emendando horum verborum initio.— Quodsi aut simpliciter aliquam sententiam vel rationem adjungit antecedenti rei, ut idem fere sit quod et si, nostrum und wenn, aut ex praemissis judiciis novam aliquam efſicit rationis conclusionem, ut sit idem quod ut si, so dass wenn, aut denique majorem aliquam rem addit minori, graviorem leviori, ut nostrum ja wenn, latinum adeo si. Tertia hac ratione h. I. vox usurpata est. Tum in concione in qua&c. dictum est pro in ejusmodi concione in qua&c. Refertur hic scena ad conciones, cum imperitissimum illud auditorum genus utrique commune sit. Neque adeo in veris et proprie dictis concionibus oratores abhorrere solebant a rebus fictis adumbratisve, sed scenici poetae sane plurimum in iis versabantur.


