Jahrgang 
1858
Einzelbild herunterladen

11

tionis viam coepitque τπαᷣανᷣsνα ieev. Hanc ingressus viam simplicem, quasi attenuatam orationem reliquit seque ad eam applicuit dicendi rationem, quae in similitudinibus, in figuris et tropis cernitur, i. e. parabolis usus est. Quod quum faceret, lesaiae quidem prophetiam supra laudatam ratam feeri voluit, sed nullo modo doctoris et magistri munere se abdicavit. Velavit modo ea, quae nude tradiderat, et sapienter fecit. Etenim quamquam parabolica oratio non rem ipsam, de qua agitur, proponit, quia relu- centem solum eius imaginem reddit, tamen, quae eius est natura singularis, hanc in animum auditoris im- primere et memoriae quasi tradere solet. Vis autem imaginandi atque etiam memoria iis animi facul- tatibus sunt adnumerandae, quae in hominibus vel impolitis et Ütterarum artiumque expertibus quodam- modo excultae plerumque inveniuntur. Utriusque vero facultatis auxilio imagines, animo auditu impres- sae, statim revocari et excitari possunt, tantumque abest, ut illae paulatim ex animo evanescant, ut serius ocius mirum quantum redintegrentur fiantque ad intelligendum faciliores. Quae quum ita sint, fieri potuit, ut vel ipsis, quorum in poenam veritas divina imaginibus parabolicis primum obtegeretur, posteriore tempore quum poenitentia essent affecti, imagines illae denuo restituerentur et divinae veritatis intel- lectum quendam aperirent. Multa enim in parabolis rei principalis adornandae causa proponuntur, quae quum ad vigorem quendam picturae conciliandum esse videantur apta, principem picturae notionem ad- tollant, multis modis levent et quasi in adspectum lucemque proferant. Ita fit, ut imago, de qua imprimis agatur, quum vividis coloribus sit depicta, in auditorum animos mullo facilius sese insinuet et vel doctri- nam, quae nudis tantummodo proponatur verbis, quodammodo superet.

lam vero si de explicatione parabolarum aliquid dicendum est, quae res in parabolis ornamenti causa inveniuntur tanquam secundariae, earum, quum princeps notio quaeritur, non ita est habenda ratio, ut quivis aαeρέςαμ emπ G in censuram veniat et ad explicationem rei quae primario sit loco sustentandam adhibeatur, licet negari queat, magnum nonnunquam pondus et grave momentum inesse in iis etiam rebus vel personis, quibus parabolarum auctor tanquam subsidiariis sit usus. Ut unum modo proferam exem- plum, ex parabola de filio perdito Luc. XV, 11 seqd. sumtum, rei quam intellectam esse volo mihi liceat addere expositionem. Scilicet praeter adolescentiorem filium in scenam simul prodit senior filius, qui quum ex agro venisset et appropinquasset domui audiretque symphoniam et chorum, indignatus introire noluit. Patri autem, egresso et illum roganti, benevolentiam, fratri perdito exhibitam, quum ex- probraret suamque honeste vivendi rationem multis verbis laudaret, tam manifestum et invidiae suae et nimiae sui admirationis documentum exhibuit, ut vix ullo modo fratre perdito honestior et melior haberi queat. At patris quanta est misericordia, clementia, indulgentia! Quem lectorem secundaria haec para- bolae persona non excitat? cuius animum non movet? cui non largam animi in eam defigendi praebet occasionem?

Intelligimus igitur, non solum ad exornandam expositionem res adhiberi secundarias, sed princi- palem etiam ad rem melius intelligendam comprehendendamve viam nonnunquam aperire manifestam. Inde fit, ut totus sv παάςνα docendi modus habeat, quo se commendet et illi anteferatur necesse sit dicendi modo, qui sententiarum figuris et luminibus neglectis in nudis rerum notionibus versatur, quae a sin- gularibus rebus abstractae et ab adspectus iudicio remotae sunt. IIle enim dicendi modus, quem dixerim

2