Jahrgang 
1858
Einzelbild herunterladen

10

quae ad Salvatoris Nostri vitam illustrandam eiusque munus triplex explicandum accidebat, casu quodam caeco est facta, sed in Dei ipsius consilis, ad salutis aeternae per Christum hominibus parandae ordinem pertinentibus, usque quaque est posita. Ita factum est, ut allera consilii, quo Christus ev παπα 24μν usus est, ralio in eo versarelur, ul quaedam Dei minae, veteribus ludaeis, ob impietatem a lesaia c. V, 2 cum vite labrusca comparatis, propositae[cf. les. VI, 9. 10 supra laud.] atque etiam poste- rioribus Iudaeis eandem ob causam iniunctae fierent ratae eæplerenlurve.

lam vero ex his, quae de una consilii ratione diximus, nullo modo sequitur, ut altera prorsus vana neque ullius momenti fuerit Christi oratio parabolica, quoniam, ut idem propheta c. IV, 3 dicit:omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in lerusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est in vita in lerusalem. Loquitur enim de futuro Messiae tempore, quoerit germen Domini in magniſicentia et gloria et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel; cfr. v. 2. Illud quidem Domini germen nunquam prorsus et exstirpatum est et exstirpabitur, namque ait Ipse Dominus:Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adora- vit eum osculans manus. I. Reg. XIX, 18. Atque etiam Novi Foederis tempore Dominus idem:Nolite, inquit, timere pusillus greæ! Quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Luc. XII, 32. En velata quae dicitur a theologis ecclesia! Nonne auditorum, quos habuit Christus sv παοᷣας αmσν, plures huic adnumerari possunt ecclesiae? Eorum in numerum non Apostolos solum, sed ex reliquis ludaeis eos eliam relatos esse volumus, qui secundum Sancti Simeonis exemplum consolalionem Israel exspectabant et in quibus Spirilus Sanclus erat. Luc. II, 25. Scilicet, ut Apostolus I. Cor. II, 10 docet, nemo nisi qui divino adiutus est Spiritu ea intelligit, quae natura visibilis de rebus ad regnum coeli perlinentibus mani- festat; nemo nisi qui divinae sapientiae dote i. e. uνματα α oest beatus, neque in interiora Dei consilia penetrat, neque revelationis christianae mysteria perspicit. Quapropter ne ipsi quidem Apostoli, quamdiu Spiritus Sancti dolibus carebant, totam Christi sv τπαααια dοςο̈αντs mentem assequi potuerunt. Itaque quod iam supra diximus suarum Ipse saepenumero interpres factus est parabolarum. Huius enim generis auditores quum respiceret Dominus, de altera consilii cogitabat ratione, de qua pauca nunc sunt dicenda.

Etenim quum Christus muneris quod dicunt theologi prophetici partes agere coepisset, multos habuit ex Iudaeis adversarios. Primum regnum coeleste appropinquare docuit, deinde, quibusdam vitae emen- dandae conditionibus in oratione montana propositis, non nisi, qui salutis aeternae essent cupidi, eos ad Novum Foedus merito adsciscendos esse voluit, tum semet Ipsum huius salutis auctorem regnique coele- slis Regem patribus iamiam coelitus promissum i. e. Messiam esse palam professus est, denique doctrinam hanc a Se Suisque quoquo versus propagatam splendidis adornavit miraculis. Quae quamquam diserlis docuit verbis luce clarioribus et in omnium conspeclu patravit, paucos tamen tantum ad suam perduxit sententiam. Factum enim est, ut multi qui essent auditores neque ſidem ei haberent, et in pravo mentis statu perseverarent, opinantes, coeleste illud regnum ad terrenas potius causas conditionesque referendum esse, in quod si adsciscerentur, eo facilius libidines sese explere posse suas, quo magis praesentem vitae suae statum improbarent eumque aegre ferrent. Quod quum Dominus animadvertisset, potissimum Phari- saeos armatos in se retinere animos sensisset, in medio docendi muneris cursu novam ingressus est institu-