12
parabolicum, insinuationem quandam habet, quam rhetores ita dicunt esse comparatam, ut occulte per dissimulationem auditorem aut benevolum aut attentum aut docilem faciat. Conf. Auct. ad Heren. I, 4.; Cic. Inv. I, 15.; Ouintil. IV, 1, 5. Quam ob rem non magis menti excolendae quam totius animi recrea- tioni, corroborationi, emendationi prospicit.
Itaque quum Christus etiam prophetici muneris auxilio novos, qui a sacris scriptoribus dicuntur, vellet creare homines, qui ad regnum Dei intelligendum totoque pectore amplectendum apti eique propensi essent, parabolis, ad auditorum animos movendos, excitandos, arripiendos maxime accommodatis, sapienter nec sine effectu est usus. Sed haec hactenus.
Quae ab aliis narratae sunt parabolae, etiamsi hoc nomine eas appellare velis, tamen cum lesu Christi parabolis vix ac ne vix quidem comparari possunt, quoniam, ut supra iam ostendimus, in his prorsus peculiaris inest ratio: tum regni coelestis notio imaginum auxilio expressa invenitur, tum consilia cernuntur, quae ad rem prorsus singularem spectaverunt. In aliorum parabolis aliae proponuntur res, ad hominum potius conditiones spectantes, quae rectius vulgo dicuntur fabulae. Ipsos apud Hebraeos parabo- larum exempla tum ea, quae iam supra laudavimus, tum, quae II. Sam. XII, 2 seqq. in Nathani cohorta- tione ad Davidem Regem facta et Iud. IX, 8 seqq. in narratione Ithami, Gideonis filii, de dumo reperiuntur, diversa ratione quam Christi parabolae sunt iudicandae; omitto fabulas s.-παπα9⁴ Graecorum, Romanorum Lef. Agrippae Menenii fabulam de corporis membris agentem apud Lip. II, 32] et Nostratium[Herderi, Goelhei, Krummacheri, Rückerti, aliorum].
§ 4.
Parabolarum a lesu Christo in N. T. propositarum commentarius.
Quae res in parabolis enarratur, aliqua ex parte coelorum regno est similis vel Gαμασα; hinc fit, ut 6,⁴ w W-ũ[Mãlvcde et d⁴μ 50* pro αναον vocabulo usurpetur, v. c. quum legimus: 6 αQα R ϋXů5&Giνν Sαε τνν ρσσσναν vel G⁴μααιανοννυmπh mUoάυάαο. r. 000. Matth. XIII, 24 et 31, aliis locis, quamquam in ante- cedentibus dictum est: dν⁴ννν πανοσασαοι Qαν msv scil. 6 Tuοσονꝶmς αἀ‿ν†οο. Quae vero res in paroemiis proponitur, non aliqua ex parte, sed prorsus tota ad regnum coeli pertinet; est enim ipsa lesu Christi per- sona, de qua ev ẽ qcagitur. Hinc factum est, ut loannes, qui divinam potius lesu Christi maie- statem et gloriam, quam doctrinam moralem in clariore vellet ponere luce, Christum magis sv ααουαιμ AeAdd cf. Ioan. XVI, 25 faceret, reliqui autem Evangelistae, quorum esset, vitam lesu Christi sermo- nesque omnino enarrare, suis admiscerent parabolas historiis. Harum autem adiicere commentarium placuit, quo facilius parabolarum a Salvatore etiam in nostrum usum exhibitarum et ordo et copia perspici possit.
Extant autem parabolae inter se collatae fere hae: A. Apud Matthaeum: 1) De commissura panni rudis, in vestimentum vetus immissa. Matth. IX, 16. 17. coll. Luc. V, 36— 39. 2) De satore. Matth. XIII, 3— 23. coll. Marco IV, 3— 20. Luca VIII, 5— 15. 3) De lolio inter tritica sparso. Matth. XIII, 24— 30.


