S
incrementa, ambitum, aut gloriam, pretium, dignitatem, aut stabilitatem, perennitatem, aut ut paucis dicamus varios casus in clariore luce ponant. Exempli causa huc referimus has parabolas: de Seminante, ad semi- nandum exeunte Matth. XIII, 3— 23, coll. Marco IV, 3— 21, Luc. VIII, 5— 15; de Lolio, inter tritica sparso Matth. XIII, 24— 30; de grano Sinapis, in arborem magnam crescente Matth. XIII, 31. 32, coll. Marco IV, 31. 32, Luc. XIII, 19; de Fermenlo, in farinae satis*) tribus abscondito Matth. XIII, 33, coll. Luc. XIII, 21; de Thesauro, in agro defosso Matth. XIII, 44; de Mercatore, bonas margaritas quaerente Matth. XIII, 45. De caeteris vide parabolarum commentarium§ 4. Paucae restant parabolae, de quibus non satis constat utrum ad apologicum, an ad symbolicum sint referendae genus, de quibus vide commen- tarium.
§ 3.
De consilio, quod Christus sv οαιοναα dινοσuν⁷ο³I‧habuit.
Christus, eam ob causam summus rerum naturalium interpres et doctor, quod Ipse Verbum est divinum Ioan. I, 1, saepissime ut constat parabolis est usus. Quarum intellectus quum nonnunquam iusto sit difficilior, quaeritur, num recte fecerit, ut, quae de regni sui natura vellet tradere, parabolarum ea in- volucris tegeret. Recte quidem ſecit; namque et Ipsum suarum parabolarum interpretem fuisse legimus, non solum ut explicaret rogatum, sed etiam ultro id nonnunquam facientem, conf. Matth. XIII, 18 seqq., Marc. IV, 10, et ex consilio, quod eν τππα,ιος dοινα ,B⏑lÜhabuit, luculentissime apparet. Etenim hoc, si diligentius exploraverimus, duplex fuisse videbimus: alterum quod planum et in promtu est in docendi, alterum quod ampliore eget expositione in puniendi quadam ratione versatur; illud universum dicimus, quod ad omnes omnino auditores, dummodo discendi cupidi essent sinceramque Christo fidem haberent, polissimum spectabat, hoc peculiare nuncupamus, quod ad eos tantum pertinebat homines, qui quum mentem a rebus divinis haberent alienam, tum ad lesu Christi, divini doctoris, vocem aures pertinaciter claudebant fidemque eius dictis negabant. Ac primum quidem de hac consilii ratione.
Disertis apud Marcum IV, 11. 12 legimus verbis expressum hoc lesu Christi consilium: vobis i. e. Apostolis datum est nosse mysterium regni Dei, illis autem qui foris sunt i. e. qui mentem a rebus divi- nis alienam habent fidemque mihi negant in parabolis omnia hiunt i. e. traduntur,„ut videntes pideant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur et dimillantur eis peccata.“ Num quid his verbis clarius esse potest? In conspectu ponimus graeca verba:„iνα ε᷑πνes νμεέμπα Q æα u*) 10GG&, ad dovovres dουο αά⸗ μ⁷ ανσ, uποτe ε&πιαστρειιφ αœ ‿ εᷣνν αος τ ἀαο- rTn¹juναα.“ At, quamquam perspicua sunt haec verba et plana, multi tamen huius loci interpretes vehe- menter sese torserunt, qui, quum veram particulae zuæ notionem aut non satis cognitam haberent aut pror- sus ignorarent, aliter ex laqueis se expedire non potuerunt, quam ut eandem particulam hoc loco non de consilio Christi, sed de rei eventu intelligendam hoc est particulam luaæ non rsνια, Sed srναεᷣeά Su- mendam esse arbitrarentur. Ad confirmandam opinionem hanc locum parallelum Matthaei XIII, 13: d rodrο εν τπα•οανοα αντo 1αν, 5 /βνμκQ ĩĩç˖((ο od νέουυι, œl duouovres Ou dιονσισν, 0
*) Cf. 6⁊τ mensurae nomen in Lexico Nostro s. v.


