Jahrgang 
1858
Einzelbild herunterladen

haec de praesentibus agat rationibus. Neque casu factum est, ut, quae a Ioanne Evangelista proponerentur similitudines sive paroemiae, non nomine solum, sed etiam re differrent a reliquorum Evangelistarum para- bolis. Nimirum Ioanneae similitudines ad ipsum Messiam, in terris viventem et omnibus praesentibus prae- sentem, pertinent eumque cum rebus vel hominibus, qui in re praesenti affuerunt, saepissime conferunt. Rei illustrandae causa paroemiae de pastore ovium loan. X, 1 16 et de vite vera et agricola, Christi Patre, Ioan. XV, 1 10 in medium proferantur. Namque in errore versari nullo modo mihi videntur ü, qui censent, quum Christus paroemias has eloqueretur, et oves earumque pastores, et vites earumque pal- mites amputatos eo modo in auditorum fuisse conspectu, quo Ipse loquens in horum conspectu adstaret.

Sed redeat unde digressa est oratio. Parabolarum autem, quarum specimina solos*) apud priores tres Evangelistas reperiuntur, duplex est genus: alterum apologicum, symbolicum alterum dicitur. Utrumque enim quamquam hoc habet commune, ut in sententia cernatur de regni coelestis natura et indole proposita, quam oculis quasi intueri nobis videamur, differt tamen alterum ab altero. Nimirum apologicum deηeν i. e. fabulas sive narratiunculas fictas habet, in quibus tanquam in speculo videmus homines quosdam, qui aliquid vel egerunt, vel dixerunt, vel laboraverunt, vel sunt perpessi. Narratiunculae autem istae ita sunt comparatae, ut plures et personae, quae tum primas agant partes tum secundas, et res modo maioris, modo minoris momenti in scenam prodeant rerumque gestarum vel fictarum longiore opus sit ex- positione. Huius vero generis parabolae sunt sine ulla dubitatione existimandae hae: de Rege, rationem ponere cum servis suis volente Matth. XVIII, 23 35; de Patre familias, primo mane conducere operarios in vineam suam exeunte Matth. XX, 1 16; de Palre familias, vineam plantante eamque agricolis locante Matth. XXI, 33 44, collatis Marc. XII, 1 12, Luc. XX, 9 19; de Rege, nuptias filio suo faciente Matth. XXII, 1 14, collato Luca XIV, 16 24; de decem Virginibus, lampades suas accipientibus et sponso sponsaeque obviam euntibus Matth. XXV, 1 13; de Homine, peregre proficiscente et servis suis bona sua tradente Matth. XXV, 14 30, collato Luca XIX, 12 27; de Samaritano, misericordia moto Luc. X, 30 37; de Homine, coenam magnam faciente multosque ad eam vocante Luc. XIV, 16 24; de Homine, duos habente fllios, adolescentiorem alterum(perditum), seniorem alterum(semper cum patre viventem) Luc. XV, 11 32; de homine Divile, quotidie epulante, et Mendico, ad eius ianuam iacente (Lazaro) Luc. XVI, 19 31. De caeteris vide parabolarum commentarium§ 4. Qualis sit his expressa parabolis sententia ad regnum coeli pertinens, id investigare et explorare boni est interpretis, cuius partes praeter alios Olshausen, Ollo v. Gerlach, Tholuch, ceteri, quorum opera sunt in vulgus nota, bene egerunt.

Alterum vero parabolarum genus, quod symbolicum diximus, in υιμ μοσςα h. e. in notis quibusdam versatur, ex quibus aliqua regni coelestis notio possit intelligi. Sunt autem breviore expositae narratione istae notae habentque eo faciliorem intellectum, quo minor est numerus personarum et rerum in scenam prodeuntium. Singulas enim regni coelestis conditiones rationesve ostendunt, quippe quae eius aut initia

*) Mirari licet, quod soli priores tres Evangelistae qui vulgo dicuntur synoplici parabolas, Ioannes solus paroemias Christi orafionibus admixtas, memoriae prodiderunt. Quam rem si quis velit scrutari, in explorando consilio, quo quisque Evangelistarum ductus in lucem ediderit suum evangelium, operam consumat necesse sit peculiarem, a nostro consilio rece- dentem. Clf. praeter reliquos: Rädiger, Synopsis evangeliorum Matthaei, Marci et Lucae cum loannis pericopis parallelis cet.

Halae 1829. 8. 1 X