Jahrgang 
1858
Einzelbild herunterladen

5

omnes locos in Novo Testamento obvios, quibus legitur vocabulum ο⁴α ο, oculis perlustrare velit, eum adire iubemus Nostrum: Griechisch-Deutsches Woerterbuch z. N. T. edit. sec. Giessae 1858. S. v. T.‿νοα᷑⁵Q⁷.

Restat, ut eam quoque adiiciamus notionem, quam praeterea apud profanos qui dicuntur scriptores T.οααςο Zhabet. Significatur enim hac voce, potissimum si verbi medii ταααναoαe notio in censuram venit, quae interdum est periculo se obiicere vel eæponere, cf. Hom. II. IX, 322; Polyb. Hist. IV, 57; Xe- noph. Cyrop. II, 3, 5; II. Macc. XIV, 38, discrimen, praesentissimum vitae periculum et de eo usurpatur, qui audax et temerarius periculo sese obiicit, unde ααο apud Hesychium componitur cum vocabulis 1o⁴- unos et smlvouvog. Atque etiam latini scriptores parabolam habent. Quo sensu sit usurpata, docet Forcellini in totius latinitatis Lexico s. v. parabola, unde huc transtulimus locum, ad nostram rem spectan- tem, qui est apud Quintilianum in Institt. Oratt. V, 11 med.:IMaοααρο, quam Cicero collationem vocat, longius res, quae comparentur, repetere solet.

§ 2.

De propria ac genuina doctrinae parabolicae in N. T. ratione et natura.

Quum omnia, quae Christus docuit, tum parabolae, quibus saepissime usus est, divino abundant spiritu et coelestium rerum naturam veluti intueri nos patiuntur. Omnes enim parabolae, de quibus nunc est potissimum cogitandum, ad regnum coeleste a lesu Christo nunciatum imprimis spectant. At for- tasse quaerat quispiam: quo tandem modo parabolae, narratiunculae illae, quibus non nisi aut vitae quoti- dianae eventus, aut rerum naturalium rationes in vulgus notae memorantur, ad illustrandam regni coelorum naturam idoneae a Christo haberi potuerunt? Id ipsum nunc est probandum.

Etenim ex rebus, quae in sensus incurrunt eamque, quam diximus, naturam sensu quodam obiectivo intellectam complectuntur, Dei, totius mundi creatoris et gubernatoris, natura, efficacia, maiestas quodam- modo cognoscitur. Id omnes, qui unquam a reliquis hominibus prudentissimi vel sapientissimi sunt habiti, bene intellexerunt et adfatim adfrmaverunt viri docti, etiam ii, qui profani dici solent, scriptores. Ne plura dicamus, ad eum, qui de hac re multa scite protulit, remitlimus lectores nostros, ad C. I. Nilzschium in: System d. christl. Lehre(Fünfte Aufl. Bonnae 1844. pag. 12).

At veroDeum nemo vidit unquam, unigenilus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravil. Ioan. I, 18. VI, 46. I. Ioan. IV, 12. Px hoc, quod tulit Sanctus Ioannes, iudicio sequitur, ut omnis, quae ſiat ab hominibus, rerum naturalium contemplatio et imperfecta sit habenda et manca. Nimirum, qui Deum ex operibus recte vult cognoscere, divino affectus sit necesse est beneficio, quo quidem fruebantur sancti illi Dei homines, qui Spiritu Sanclo inspirali sunt loquuti. Cf. I. Petri II, 21. Quod recte vidit incognitus ille Libri Sapienliqe auctor, qui c. XIII, 1 seq. haec habet:Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt, quis esset arlifex cet. Inde sequitur, ut lesus Christus, qui Dei Ipsius eminentissimus putandus sit revelator,*) unus perfectissimus, germanissimus, omnibus numeris absolutus rerum naturalium

*) Vide sis Ioan. I, 1 3. 10. Hebr. 1, 2. 3.