Jahrgang 
1856
Einzelbild herunterladen

14

Victoria parta et deditis Faliscis cum in urbem redisset(Camillus), tacite eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur. Ita c. 28, 1 in omnibus cdd. est scri- ptum, et ab omnibus editoribus servatum praeter unum I. Bekkerum, qui F. Gronovii coniecturam: taciti eius probavit. Tu me vituperas quod non et ipse hoc potius quam cdd. lectionem receperim, sed Al- schefskii exemplum secutus sim. Non diffiteor me quoque hanc coniecturam olim pro vera habuisse, cf. lahnii Annal. Vol. 35 p. 378, et in editione Teubneriana recepisse. Sed re etiam atque etiam considerata consultius mihi videbatur cdd. lectionem restituere. Nam primum Livius etsi haud paucis adiectivis, ubi priores adverbia habere solent, plerumque usus est, interdum tamen et ipse adverbia admisit; ita saepius legimus inpavidus, sed 30, 15, 8: inpavide; 27, 27, 11: inprovide, saepius inprovidus; 25, 28, 6 occulte, haud raro occultus, cf. Naegelsbach Lat. Stil. 223 sq., ut, quamquam tacitus multo frequentius dicat, cur non etiam tacite ferre, ut 2, 58, 8 tacite exsecrar i, dicere potuerit, non appareat, praesertim cum moleste, graviter, ingrate, toleranter ferre all. sine offensione legantur. Quid dis- criminis sit inter adiectivum et adverbium nemo ignorat, sed comparari inter se non posse, et plane aliam esse sententiam si tacitus fert, quod 34, 19 non legitur, et si tacite fert dicitur, cur statueris non satis perspicio. Ut enim tacere interdum non solum nihil dicere sed etiam nihil agere, quietum esse significat, cf. 37, 47, 7 nam Messalla tacuit, Drak. ad 9, 6, 12, ita etiam tacitum aliquid ferre recte Strothius putat esse non moveri aliqua 1e, nihil ad aliquam rem agere ve moliri, eodemque modo, nisi quod non ad hominem refertur sed ad actionem, tacite ferre dici posse non sane est cur negetur. Ad hoc accedit alia causa, cur ne nunc quidem illo modo locum explicasse me paeniteat. Livius enim particula quin non solet uti, nisi ubi negativa sententia negatione tollitur, et qui obstare videntur loci nescio an ad hanc ra- tionem revocari possint. Nam 22, 60, 21: quin erumperent obsistere conati sunt non ita legi- tur in codicibus; in his autem 40, 26, 6: non potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati exirent; 33, 36, 11: nec ultra sustinuerunt certamen Galli, quin terga verte- rent all. v. sustinere idem fere est quod resistere, cf. Kritz. ad Sall. I. 14, 2; Mützell. ad Curt. 4, 9,

12; quod legitur 4, 44, 1: nec suffragatio horum valuit, quin pracferrent idem fere est quod impedire non potuit; 9, 26, 11: nemo erat auxilio, quin nomina reciperenter, nemo intercessit; 3, 71, S: non potuisse se tamen inducere in animum, quin vindicaret, nisi

iis adnumerare vis, quae Haase ad Reisigii Scholas lat. p. 582 tractavit, videtur indicare: a se impetrare, se cohibere non potuisse. Quo modo num non ferre possit explicari, vehementer dubito, neque quae apud Plautum leguntur Amph. 1, 1, 152: non feret quin vap ulet; Ter. Heaut. 4, 5, 14: non pos- sum pati quin dem ulceam sim. huc videntur pertinere. Itaque cum v. ferre, si taciti legitur, nullam negativae aut contrariae notionis significationem haberet, quae inesse videbatur in tacite ferre, hoc praeferendum putabam, et id ipsum quod Tu me frustra et non recte dixisse putas, negationis signi- ficationem quae requiratur, ut tolli possit addita particula non, in v. tacite latere, ut hoc restituerem maxime me permovit.

Sed in his locis tam lubricis et ambiguis(quae de aliis velut de 1. 4, 24, 6 commentatus eram, ne abutar Tua patientia, in aliud tempus differre consultius videtur), quanto difficilius est quae vera mens scriptoris fuerit ostendere et pro certo adfirmare, ut sperare non possim omnes dubitationes a me esse sublatas: tanto magis a Te peto, Vir Clarissime, Tibi persuadeas, ea quae disputavi, qualiacumque sunt, eo potissimum consilio disputasse, ut Tibi probarem si minus recte tamen non temere me de locis quibusdam statuisse. IHoc si adsecutus fuero, non frustra has literas scripsero. Ex quibus si gratum me Tuique studiosum cognoveris, mihi erit exoptatissimum. Vale et mihi operique a me suscepto favere perge.

Scrib. Isenaci III. die mensis Februarii MDCCCLVI.