Jahrgang 
1856
Einzelbild herunterladen

4

13

cum habere et tantum comparationis causa additam esse vis, ut Livius haec dicat: wenn nicht das Glück, welches dem römischen Feldherrn schon eine Gelegenheit geboten hatte seine sonst erprobte Tapferkeit zu zeigen, ihm zugleich einen schnellen Sieg verliehen hätte. In qua interpretatione, quamquam illud di- cendi genus, ut supra significavi, Livio placuisse constat, duo sunt in quibus offendi. Primum enim ita verba explicasti, ac si scriptum esset: iam ante speciminis edendi occasionem fuisse datam, et tempora distinguis victoriae et speciminis, ut particula simul frustra et non apte sit addita, cum nihil nisi et et requira tur. Neque enim dubito, quin Tu quoque quae per simul et et coniunguntur in idem tempus incidere concedas: certe loci a Drak. ad 26, 43, 6; a Fabrio ad 23, 26, 8 et ad Sall. I. 91, 1, collecti aliter non possunt intelligi, et si qui diversa tempora habere videntur, brevitas est loquendi, ut 3, 62, 8 aequato dictum est pro aequant et aequato. Deinde res ipsa Tuae sententiae videtur repugnare. Camillus enim Faliscos populatione agrorum ex urbe egredi coactos levi certamine, quod vix specimen virtutis dici poterat, aut si diceretur, cur rebus bellicis cognitae adderetur in re bellica non appareret, in urbem repulit. Tum urbs obsidetur, tempus teritur, et cum frumentum copiaeque aliae largius obsessis quam obsidentibus suppeterent, videbatur aeque diuturnus labor futurus, ac Veis fuisset, qui, etsi hostes saepe a Romanis victi erant et in urbem inclusi, tamen per decem annos obsidionem toleraverant. Post victoriam igitur urbs obsideri et diuturnus labor timeri coeptus est: Tu contra putas fuga hostium effectum esse, ut brevi tempore urbs dederetur et matura victoria pararetur. Quae si esset Livii sententia, haec dicere videre- tur: et diuturnam obsidionem expectatam esse post priorem victoriam neque quidquam eam valuisse ad deditionem urbis maturandam, et eadem victoria obsidionem brevissimam esse factam et novam victoriam maturatam. Quac ita inter se repugnare videntur, ut a Livio dicta sint, vix possim adduci. Itaque cum ea quae antea parta est victoria causa non fuerit maturatae deditionis, ne specimen quidem illud vir tutis, quo maturatam esse putas, ad eam potest referri, et id quo effectum est, ut Falisci opinione celerius se dederent, non potest antequam timor diuturni laboris extitit, factum esse, sed postquam animos incessit. ltaque eo revolvimur, ut quae causae maturatae victoriae fuerint, et quibus eas verbis Livius exposuerit quaeramus. lam totius loci ratio et ea quae c. 26, 3 leguntur videntur docere Livium laudes Camilli prae dicare et iis de quibus agimus verbis ad praeclarum aliquod facinus eius animos legentium convertere vo luisse. Atqui solam fortunam si tantae victoriae causam fuisse traderet, nihil sane nisi quod inertissimo cuique et pravissimo evenire posset, Camillo laudi tribueret, addendumque erat, ut locis a Gronovio lau- datis multisque similibus, occasione a fortuna data ipsum Camillum ita usum esse, ut magnum facinus ederet atque suam virtutem probaret; eaque virtute non minus quam fortuna partam esse victoriam. Quae si est sententiarum ratio, specimen virtutis non potest pariter atque victoria a fortuna datum dici, neque cum victoria coniungi, sed cum fortuna, quam adiuvit. Id ut statuamus hoc quoque accedit, quod victoria quidem prius, quam speratum erat, parta diuturnae obsidioni apte opponitur, neque vero specimen virtutis; nisi recte dici putas: tantum aberat ut diuturna esset obsidio, ut specimen virtutis ederetur et victoria matura- retur. Quae omnia eo ducunt, ut vv. fortuna simul et specimen coniungenda et pro nominativis habenda esse statuamus, et victoriam autem, id quod Drakenb. voluit, pro etiam, adeo victoriam posi tum dicamus. Huic rationi id putant obstare, quod ad specimen virtutis additum est cognitae rebus bellicis; cum in seqq. fidei iustitiaeque potius documentum editum esse tradatur. At tenendum est, non bellicae virtutis specimen commemorari et virtutis notionem multo latius patere, verba autem cognitac r. b., quae, si non peculiarem aliquam vim haberent, omitti potuerint, eam ob causam esse addita, ut quanta in Camillo virtus esset, usque ad illud tempus non potuisse cognosci nisi bellicis rebus, eiusque virtutis multis saepe proeliis, obsidionibus all. cognitae tum novum et quod in homine bellis tantum claro et experto non posset expectari esse datum documentum, et ut praeclaram ac singularem eam virtutem fuisse, quod si nihil nisi virtus commemoraretur non ita perspicuum esset, intelligeretur, adiectum esse specimen. Qualis fuerit virtus non opus erat pluribus exponere, cum Livius his verbis ea quae sequuntur tantum pracparare

et ibi virtutis specimen copiosius explicare sibi proposuisset