Jahrgang 
1856
Einzelbild herunterladen

12 semper eius ordinis fuisse non tum demum facti esse putandi sunt. Ne hoc quidem videtur omittendum esse, quod qui plus etiam quam debebant se facturos promittunt, non apte cum iis comparantur aut eorum exemplo stimulati esse dicuntur, qui, quod modo intellectum erat(de novis equitibus, qui nondum militare coeperint, cogitari non potest), ne ad id quidem quod reipublicae tempora postulabant praestandum suffi- ciebant. Quare hanc potius Livii mentem esse putaverim: sicuti ii qui equestri censu erant, voluntarii et suis equis militantes equitum numerum augere parati erant, ita qui equestri censu non erant, se nunc, quam- quam vacationem haberent, profitentur extra ordinem peditibus adscribi et eorum numerum augere velle, quem nove pedestrem ordinem non tam per oppositionem equestris ordinis, qui h. 1. ne commemoratur qui- dem, videtur vocasse, quam quod ordines certa genera hominum dicuntur, cf. 1, 42, 4. Ceterum etiam in v. nunc et iis quae sequnntur: operamque redituros esse, non solum in v. pedestrem ma- gnam inesse vim et copia et ordine verborum significatur. Loco dubio 5, 9, 5: quod ad uos atti- net, tribuni pl., minasque vestras, ne ego libenter experirer, quam non plus in his iuris quam in vobis animi esset, nulla eorum quae F. Gronovius monuit ratione habita v. his, ut Glareanus voluerat, ad collegas Servilii pertinere censes. Quod si quaerimus, quid Servilius illis vv. et sequentibus probare voluerit, non potest dubium esse, quin§. 5 demonstrare voluerit nullum ius esse tri- bunis pl. in magistratus patricios,§. 6 nefas esse nec licere tribunis militaribus senatui repugnare. Atque cum ante quam tribuni pl. exstitissent, magistratum deponere paratus fuisset, iam, cum tribunis mil. minati sunt, se libenter experturum esse profitetur, quam nihil in iis animi esset. Hoc experiri non poterat nisi ita, ut non territus eorum minis magistratu se non abdicaret, neque ut id faceret a tribunis cogere se sineret. Id autem erat, quod collegae eius volebant, qui et ipsi magitratum obtinere cupiebant. Quodsi autem Servilius sibi ius vindicabat adversus tribunos pl. magistratum retinere, non poterat nisi ita, ut sibi ipse repugnaret, denegare collegis. Non possunt igitur vv. non plus in his iuris referri nisi ad ius tribunorum pl.; si de iure tribunornm mil. ageretur, id tantum negari posset, ius iis esse senatui resistere, de quo et in sequentibus exponitur, et perversa esset sententia: quod ad vos tribunos pl. attinet libenter experirer, quam non plus iuris collegis meis esset adversus auctoritatem senatus tendere quam in vobis animi. Ad hoc accedit, quod non apte dici videtur in collegis ius esse, pro eo quod dicendum erat collegis ius esse, aut eos ius habere, recte autem in minis ius esse; nec Servilius, cum ita exorsus: quod ad vos attinet et vestras minas, solos tribunos pl. allocutus est, in sequentibus collegas quorum mentionem non fecit inferre, minas quas commemoravit poterat omittere. ltaque verba de quibus agimus necessario ad tribunos pl. pertinent, ad quorum minas cur pron. his referri non possit iusta causa non est; nam et chiasmi usus apud Livium est frequentissimus, et tanti erat probare ex eo quod olim tribunos mil. in ordinem coegissent, cf. 4, 26, tribunos pl. ius repetere non debere contra senatus auctoritatem magistratibus minandi eosque in vincula ducendi. Alterum quod Servilium egisse supra dixi, ut fas non esse probaret contra senatum tendere, ita exposuit, ut simul quod se libenter experiri velle dixerat, cur non experiretur declararet vv. sed ne fas est etc. Quam sententiam si non graviorem esse et praecedenti opponere voluisset, dicere poterat: ne ego experirer, nisi nefas esset etc., et conditionali particula uti, ubi adversativam posuit. Quare ne nunc quidem locos allatos, ubi sed eadem vi dictum est, alienos esse putaverim, nec dubito, quin haec sit Livii sententia: ego libenter, ut collegae faciunt, adversus minas tribunorum plebis magistratu non abi- rem, ut appareret ius iis non esse in patricios magistratus, nisi(et mihi et collegis) senatui esset parendum.

Plurima verba fecisti de loco difficili 5, 26, 10: videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset. UÜUbi cum multum esset quaesitum, utrum specimen nominativus esset cum v. fortuna coniunctus an accusativus, quem admodum victoriam, Tu omnes difficultates remotas putas, si, id quod Douiatio et Drakenborchio placuerat, de ea victoria in- telligatur, quae paulo ante commemorata est, et cum v. victoriam coniungatur. Et ut ad priorem victori- am specimen virtutis referri possit, ex duabus sententiis simul et dedisset priorem secundariae lo-