Jahrgang 
1856
Einzelbild herunterladen

11

coque deleto, ut Goettlingius et Muhlert all. deletum voluerunt, omnia sana esse censes. Deinde iure vocatis, quae pro una notione habenda esse Peter l. I. p. 202 demonstravit, dativum esse statuis. Quod cum etiam F. Gronovius, tantum quod tribubus servabat, sensisset, Duker haec opposuit:adsentirer Gronovio, si ostendisset verbo renuntiare hac in re casum tertium addi. Nunc εeνα, donec invenero. Neque tamen eo minus reliqui interpretes, Crev. Stroth. all. Gronovium secuti sunt, sed nemo locum, quo Dukeri dubitatio tolleretur, attulit. Poterant quidem duos Ciceronis locos, de imp. Pomp. 1, 2, et pro Sull. 22, 91: renuntiatus cunctis centuriis laudare, sed alienos a n. J. videntur habuisse, quod ibi non de praerogativae suffragiis sed de eventu comitiorum agitur. Neque tamen negaverim eo quo Tu dicis consilio reliquis centuriis quos praerogativa designaverat renuntiatos esse, cum Festus s. v. praerogativae p. 249 et Ascon. ad Verr. 1, 9 hoc factum esse testentur: sed non satis patet, quid hoc ad id tempus pertineat, de quo n. J. expositum est. Tum enim, ut ex I. I. 10, 15, 7; ib. 22, 1 intelligitur, non una erat praerogativa sed plures, equitum centuriae, quas primo vocatae sequebantur; postea demum mutata centuriatorum comitiorum ratione una praerogativa sorte ducebatur plurimumque valebat, et iure vocatace commemorantur. Quod institutum cum sola coniectura in priorem aetatem audacius transferri videatur, et aliis II. ubi interrupta esse comitia traduntur, ii qui iam tulerunt suffragia revocentur, cf. 24, 7; 45, 36, ne nunc quidem dubito, quin non solum tribubus ab hoc loco alienum, sed etiam quae antecedunt re- nuntiarentur iurevocatis turbata sint, recteque Mommsenium revocatis scribendum esse iudica- verit, quamquam revocatis iis malim quam iis revocatis. Si probabile esset Livium ipsum errasse, suspicari posses scribendum esse: renunciarentur, er ocatis tribubus sc. e saeptis, in quae iam introvocatae erant, cum ex vv. refici apparebat non solam primam sed reliquas etiam tribus suffragi- um ferre coepisse, intelligatur.

Addam paucos locos, in quibus explicandis ut acumen Tuum admiror, Vir Doctissime, ita non omnes scrupulos mihi exemptos esse non possum quin ingenue profitear. Atque 5, 25, 7: quod eius ante conceptum votum etc. putas esse quod ante Ca milli votum etc. Sed ita locus praepositionis offendit, et quod non potest nisi relativum esse; nam quae senatusconsultis praefigi solent: quod verba fecit, si haec intellexisti, diversa sunt; et nescio an Livius scripturus fuerit: ante conceptum ab eo votum. Is cum ante dixisset urbis et agri capti, eoque retulerit ea disceptatio i. e. earum rerum d.,

nescio an etiam v. eius pertinere voluerit ad agrum urbemque. Neque desunt similes Il. cf. 38, 34, 3:

quae pecunia capta ablata est quod eius; 31, 4, 2, alii a Strothio allati, quibus adde plebisc. de Therm. quae Thermensium sunt quod eius non a balienarunt; leg. Thor. c. 10: ager locus quod eius agri loci; ib. c. 20; 36 all. Deinde ut post votum ita etiam ante

votum sine genetivo intelligendum videtur; nec, cum hoc notum esset, addendum erat a quo conceptum esset, sed, quae erat Romanorum diligentia, definiendum, quid voto contineretur, ne quid eius, quod aut Veientium non fuisset aut populi Romani non esset factum, decuma Apollini sacra ut esset decerneretur. Locum difficilem 5, 7, 7: pedestris ordinis se aiunt nunc esse ita expediri posse censes, si vis v. ordinis intendatur, ut haec sit sententia: bisher gab es nur ein Reitercorps, welches sich berufen fühlte, für das Vaterland bewaffnet einzutreten. letzt bildeten sie auch ein Corps, und wollten als oOrdo pedestris ebenso wie der ordo equestris, dem Waffendienste für's Vaterland sich weihen. In qui- bus non satis perspicio, quomodo vocabulum obscurius, quamvis maximum pondus accesserit, eo magis illustretur, et dubito, num pedestris ordinis se esse idem sit, quod pedestrem ordinem se esse. Quam- quam autem Livius equestrem ordinem ante Gracchorum aetatem saepius dixit, cf. Becker Antiquitt. Rom. 2, 1, 266 sqq., tamen nescio an numquam ita ea voce usus sit, ut significaret id quod vernaculo sermone Reitercorps vocamus, neque hoc pati videtur usus loquendi, de quo Tu ipse ad Agric. p. 113 recte expo- suisti, cum neque senatorius neque alius ordo tali modo dicatur. Et quamquam equitum centuriae in pace quoque conveniebant, legiones tantum ad bella conscribebantur, nihilo tamen minus pedites pariter atque

equites ad patriam defendendam semper parati esse debebaut; et si illi pedestris ordo nominari possunt, 3