10 non potest nisi patriciorum esse cum indignatione et admiratione rogantium: quid? plebeiusne consul fiat? Ita tria sunt quae rogationi opponunt: stare urbem non posse, actum esse de imperio, plebeium non minus quam servum consulem fore abominandum, cf. 6, 40, 11. Quam sententiam si in vv. illis inesse con- cedis, non multum interest, utrum ne interrogativam an prohibitivam particulam habeas, cum Gronovius, qui ad illa vv. adposuit„scribe ne, est enim quasi lex“, nihil aliud nisi indignationem patriciorum signi- ficari voluerit. De reliquis loci difficultatibus nihil dicam, nisi hoc, proinde potius legendum videri quam perinde, et quod in ed. Paris. postinde scriptum est, et quod non facile perinde— tam- quam invenitur, proinde tamquam in simili loco Gellii 15, 29, 2: hoc proinde est, tamquam si ego dicam aliquid habet praesidii.
Duos locos Tuis coniecturis sanare instituisti, primum 5, 13, 13: nec ita multo post iam pa- lantes velut forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumsere. lImprobas quod ad v. oblati intelligendum esse putavi hostibus, et offerri de praeda, neque vero de persequentibus dici censes. Sed latius patere huius vocabuli vim docet Donatus ad Ter. Hec. 3, 3, 10: offerri dicuntur tam bona quam mala, si insperata obiciantur aspectibus; et i loci, ubi nulla praedae est significatio, velut 2, 23, 12: patres, quos casus obtulerat; 5, 15, 4; 9, 31, 7: transfugae— pars forte pars consilio oblati; 42, 66, 7: phalanx— captivorum agmini oblata; all. Ut his locis oblatus est dictum, ita nescio an praedatores fugientibus oblati dici potu- erint. Tu quidem ablati substitui iubes, et locum ita interpretaris: Marodeurs, die umherschweiften unter dem Scheine als wären sie zufällig vom Heere getrennt(versprengt), vernichteten etc. In qua con- jectura et interpretatione non de omnibus mihi constare aperte dicendum puto. Et primum quidem ablati ita explicas, ac si auferri idem sit quod ab exercitu auferri, quod cum antea de exercitu nihil dictum sit num fieri queat, vehementer dubito, neque prius aut auferri hoc significare, aut ve lut idem valere quod simulantes vel ac si essent crediderim, quam certis testimoniis erit comprobratum. Dubium etiam videtur, num praedatores, cum additum sit: Capenatis agri, id esse possit, quod nos vocabulo generalis significa- tionis„Marodeurs“ dicimus; particula iam autem jure omittatur, qua adiecta satis indicatur palantes, sive fusi hostes sive victores intelliguntur, eosdem esse, de quibus ante est expositum, non alios qui casu super- venerint. Propter quas causas consultius puto a codicum lectione oblati non discedere, et si quid vitii est, in v. palantes potius videtur esse quaerendum. Nam populatores Capenatis agri non verisimile est fuisse milites de exercitu Veios obsidente, qui non sine periculo opera et munimenta sua fuerint relicturi, sed illo anno ut superiore et insequentibus annis, cf. c. 12, 5; 14, 7; 16, 3, ab urbe alium exercitum ad Capenatem atque Faliscum agrum populandum esse missum, eumque tum in fugientes hostes incidisse. Quod si verum est, palantes propter particulam iam cum Crevierio ad Faliscos est referendum. Sed hac ratione ut hoc participium apte ad superiora: refugientes, repulsos adiungitur, ita offendere potest longius remotum reliquias pugnae, et si nonnullis locis per epexegesim quaedam ad alia re- motiora adiecta sunt, velut 1, 56, 9: per ambages; 2, 42, 10: publice— consulti; 9, 33, 6: po- testatem all., tamen n. l. et maior esset licentia, et p alantes ne recte quidem ad reliquias belli referretur. Qquare nescio an aut palantibus aut p alatis sit scribendum, quod oblati adiectum videtur requirere: verba autem veluti forte, in quibus olim velut in tuto forte latere putabam, ita explicari pos- sint, ut forte eodem modo dictum sit quo all. locis forte fortuna, de quo Donat. ad Terent. Hec. 3, 3, 26 haec habet: fortuna in incerto, forte fortuna in bono ducitur, cf. Liv. 1, 4, 4.
Deinde attigisti locum conclamatum 5, 18, 2: qui priusquam renuntiarentur, iure vocatis tribubus— verba fecit. Ubi cum omnia, quae de vv. iure voc. trib. exposui, eo spectarent, ut probarem tribus ab h. I. alienas esse, et ad Peteri sententiam(Epochen der Verfassungsgesch. der röm. Republik p. 49; 54; 203) pertinerent,(ubi quod Tu me scripsisse dicis iure vocatis[centuriis] pro abl. absol. habenda esse docuerim, non invenio); Tu censes hoc modo viam loci recte explicandi mihi ip- sum praeclusisse, et tamen, in quo offenderam, v. tribubus reicis, et hoc solum difficultates parare


