8
praepositum et multo additum est, cf. 5, 38, 5: ut multo maior pars Veios— quam recto itinere Romam— fugerent; 4, 11, 4: multo maiore parte Rutulorum quam Romanorum scripta; 42, 8, 1: maiorem multo partem civium amissam quam superésse. Quae si recte sunt dicta, et si alios comparativos sive praepositi sunt substantivo sive subiecti particula comparativa et sequi et omitti potest, iusta causa non videtur esse, cur non ut maior pars ita etiam pars maior non subiuncta part. quam dici potuerit. Non raro autem Latinos, quamquam in quibusdam dictionibus adiecti- vum priorem aut posteriorem locum obtinet, alterum tamen ordinem interdum probasse, et Livium potis- simum in hac re liberius esse versatum multis exemplis doceri potest, ex quibus pauca, non quod Te ea fugisse putem, Vir Doctissime, sed quod ad Livii usum dicendi videntur pertinere, adscribam. Ita plerum- que pro virili parte dicunt, Livius etiam pro parte virili cf. Drak. 3, 71, 8; plerumque aes alie- num, sed 7, 21, 5 alieni aeris legitur, eodem modo habes 39, 17, 7: maximos sacerdotes; 10, 16, 6 all. Romanum populum; 3, 63, 6 Martium campum; saepissime maiores hostiae dicuntur, sed hostiae maiores 30, 38, 9; 36, 21, 9; 40, 53, 4 all., utrumque 21, 62, 7; 10: ho- stiaeque maiores— caesae; maiores hostiae caesae; ita Hispania ulterior 35, 41; 39, 38; 40, 3; 50 all.; ulterior Hisp. 37, 57 all.; utrumque 36, 2, 6; 8: Hispania ulterior— in ulteriorem IHlispaniam; minor frater scriptum est 45, 11, 2; 6; minor Fabia 6, 34, 6; sed Tullia minor 1, 47, 1; 39, 53, 16 legitur filio maiori; 40, 11, 7: frater maior; ib. 21, 6: quo- niam maiorem filium secum duceret, minorem—remissurum; sacer mons est 2, 33, 3 all., sed 3, 52, 3: mons sacer, cf. ad 2, 32, 2; Obbarium in Philolog. vol. VIII. p. 717 sqq. all. Interdum non ita multis interpositis eadem verba immutato ordine repetivisse ex II. allatis apparet, quibus adde 1, 38, 3; 7; bello Sabino— Sabino bello; 27, 27, 13: gestae rei(ita optimi cdd. habent) ordinem—rei gestae interfuerit; 23, 44, 6; 8; utraque pars— ex parte utraque; 42, 30; pars— pars altera—tertia pars—parte dimidia; 45, 30: pars prima— secunda p.—tertia regio all. Quare dubito, num 21, 21, 6; 9, ubi primo vere et vere p rimo legitur, ut Tibi placet ad Agr. p. 85, ordo verborum altero loco mutandus sit, praesertim cum etiam alibi inveniatur, cf. 32, 6, 1: vere pri- mo— travectus; 10, 25, 11: vere inde primo, ut luce prima 39, 30, 5; 44, 37, 12 all.: quam- quam talia non sine causa mutari nemo facile negaverit, et satis intelligitur ex 1, 3, 3, ubi longa Alba tum Alba longa est scriptum. Idem pertinet etiam ad magna pars et pars masna; illud etsi frequentius est, cf. Heerwagen. ad 21, 13, 6; Mützell. ad Curt. p. 302, tamen etiam hoc legitur, cf. 3, 57. 9; 5, 14, 5; 10, 5, 10; 21, 5, 15; ib. 27, 9; 24, 32, 2; 27, 48, 16; 42, 7, 7. Quodsi Tu magnam partem aeque ac maiorem partem esse putas maiorem numerum, nescio an hoc ad eos tantum locos pertineat, ubi ex oppositis intelligitur plures significari, ut 36, 41, 2: magna pars— unus; 1, 9, 11: magna p.— quasdam; 36, 19, 10; magna pars— quingentos; 5, 45, 3; 25, 24, 2: m. p.— paucos; 37, 57, 2; ef. 42, 7, 7; ib. 47, 4; 9. Ita etiam 22, 6, 5: magnae partis ad plures pertinere inde intelligitur, quod§. Ssex milia opponitur; vv. pars magna multos indicari res ipsa declarat. Sed eodem modo quo magna pars interdum etiam pars masna de pluribus dicitur, cf. 21, 27, 9: equo- rum pars magna— praeter eos, 24, 32, 2; et 38, 27, 7 pars magna, ut Bamb. all. cdd. habent, plures sunt, sed S. S magna p. minor numerus videtur esse. Pluribus autem locis utrum maior numerus an multi v. magna p. et pars m. indicentur non constat, aliis ne possunt quidem de maiore numero dicta esse, cf. 5, 32, 8; ib. 40, 4; 6, 21, 6; 7, 31, 1 all. Denique si maxima pars de maiore numero usur- pari doces, nemo sane repugnabit. Atque Livius plerumque ita loquitur, sed interdum etiam alterum ordi- nem habet, cf. 5, 8, 12: perpauci— pars maxima; 5, 29, 4; 6, 13, 7; 21, 39, 1; 27, 12, 5; 29, 30, 6; 30, 9, 6; ib. 18, 14; 35, 11, 9; 39, 2, 3; ib. 49, 10; item de rebus 5, 19, 8: praeda cuius pars maxima; 30, 3, 9; 30, 18, 14: pars multo maxima.
Diutius Te in uno loco retinui, Vir Doctissime, quod cavendum putabam, ne in ea re usus loquendi artioribus, quam veteres ipsi voluerunt, limitibus coerceretur; de reliquis pauca addam. Atque 5, 2, 4:


