4
instituta sententia et constructione paulum deflexisse credas. Qui cum non sine causa, ut iam de Romano- rum statu expositionem sequi intelligeretur, v. Romani initio posuisset, ad eos transiit, quorum casibus ut tam miserabilis esset civitatis condicio effectum est, et ad eos praedicatum, quod ad v. Romani erat refe- rendum, accomodavit, eoque facilius a priore subiecto discedere poterat, quod plura erant interposita. Ex his autem quae interiecta sunt illa: cum pars— crederet ex 7uαοααναοu, de quo orationis genere Tu doctissime ad Agricol. p. 48 sqd. disseruisti, posita sunt, quamquam pars maior— Romam causa sunt corum quae sequuntur: nemo— crederent. Quare, nisi maiorem vim in v. Romani inesse Livius vo- luisset, nescio an ita scripturus fuerit: cum Romani, quod pars maior Veios petiverat quam Romam, nullos superesse crederent praeter eos, qui Romam fugerant, omnes(qui in urbem non redierant) complorati— impleverunt. Non raro autem veteres scriptores ab inchoata structura ita discessisse, ut propiora potius quam remotiora respicerent, non est quod multis doceam, cf. 4, 4, 1: nullane res— multa enim non sunt facta—, ea ne si utilia quidem sunt, fieri oportet? 23, 3, 1; 38, 44, 5: signa— de iis— placere; Fabri. ad 21, 3, 1; Kritz. ad Sall. I. 66, 2; 90, 1 all. Eo decurrendum esse ut statua- tur impleverunt, quod v. complorati subiunctum est, aliqua ratione etiam ad Romanos, qui luctu urbem impleverint, referri posse, non crediderim.
Sed non solum sententiae explicatio verum etiam id Tibi displicuit, quod vv. quam Romam, quae cum prioribus editoribus et otiosa et molesta visa essent, ab Alschefskio demum restituta sunt, sine sen- tentiae damno abesse posse, sed ex copia verborum, qua totus ille locus redundat, aliquam excusationem habere adnotavi. Tu contra quod pars maior non maior pars seriptum sit, ctiam necesse esse censes particulam comparativam adici. Non sum eorum immemor, quae in Agricol. editione p. 74. praecepisti; sed totus hic locus de adiectivorum collocatione, ubi alii aliorum sententias evertunt, velut Handius(Lehrb. des lat. Stils p. 312; 322) improbat ea, quae Koenius docuit, ipse acerrimum adversarium nactus est Stüren- burgium ad Cic. p. Arch. p. 35; 42; 78; alia Mützell. praecipit, alia alii, tam lubricus est, ut summa cautione opus esse videatur. Ego vero non nego, quod ad nostrum locum pertinet, in maiore numero(die Mehrzahl, Maiorität) significando Latinos dicere esse solitos maior pars; ita enim in legibus et senatus- consultis velut in leg. Servil. c. 18; 19; 24; in leg. municip. Malac. c. 57; 59; 61; 62 all.; ita cum apud alios scriptores tum apud Livium legitur. Et a Livio quidem de hominibus, in quibus solis illa significatio locum habere potest, his fere locis scriptum est, 3, 6, 8: patrum maior pars; 22, 43, 9: maioris partis sententia; 26, 114, 2; 38, 3, 3;-39, 32, 10; 40, 29, 13; 21, 4, 1: maior pars meliorem vicit; 31, 3, 5; 27, 9, 1; 22, 40, 5; 24, 16, 4: m. p. equitum; 27, 44, 8; 31, 40, 8; 37, 10, 5; 38, 2, 2; ib. 16, 6; 41, 2, 8: pauci— maior pars,— deinde plures, postremo omnes; 12, 50, 4; 44, 42, 8; de rebus legitur 3, 44, 10: maior pars iniuriae; 10, 12, 5; 22, 29, 7: diei; 21, 30, 5: itineris; 31, 1, 7: Asiae; 32, 28, 5; 6; 42, 30, 8: anni; 38, 9, 4: temporis; 41, 20, 6: pe- cuniae; 41, 14, S: victoriae. Sed par fere est numerus locorum, ubi pars maior seriptum est, ef. 1, 32, 12: duandoque pars maior eorum, qui aderant etc.; 9, 46, 7: tribunorum partis maioris; 23, 6, 4: plebes ac p. m. senatus; 30, 3, 6; 38, 41, 11; 1, 14, 7: parte maiore pe- ditum; 26, 17, 11: postquam pars maior(ita est in optt. cdd.) emissa exercitus est; 27, 48, 9; 34, 47, 6; 38, 27, 2; 44, 5, 12; haec de hominibus, de rebus 4, 43, 8: pars maior insequentis anni; 7, 19, 8: curae; 9, 13, 5: praedae,; 10, 17, 11: decoris; 23, 18, 10: hiemis; 36, 15, 8: Aetoliae. lam patet omnibus iis locis, ubi pars maior senatus, tribunorum all. dicitur, non minus quam ubi maior pars est scriptum, maiorem numerum intelligi, nisi quod magis insolitus verbo- rum ordo lectorem magis attentum facit, et v. maior paulo plus ponderis videtur habere. Nullo autem loco neque ubi maior pars neque ubi pars maior legitur particula quam subiuncta est, ut de ne- cessitate eam ponendi, ubi pars maior est, constare nullo modo possit, librariique et priores edito— res iure videantur n. I. in vv. quam Romam offendisse, eoque magis quod et facile intelliguntur, et sta- tim Romam sequitur. Paucos tantum inveni locos, ubi quam est adiectum, sed quibus omnibus maior
2


