6
maximo studio summaque contentione perscribi non possit, sed causa difficultatis in magnitudine rerum exponendarum inest, i. e. in magnitudine reipublicae Romanae. Eam igitur et immensum laborem creare dixit, et verbis ut quae-laboret sua illustravit, v. res autem initio posuit, ne, si post immensi operis legeretur, id quod praecedit: res populi R. perscribere pro subiecto, immensi op. res pro prae— dicato haberetur, ut 26, 5, 14 nec magni certaminis rem fore; 25, 41, 8; 21, 19, 2; 22, 14, 15, sed ipsum v. res pro subiecto esset. Conferri cum n. l. potest Cic. Rep. 3, 12, 21: noster hic popu- lus, quem Africanus hesterno sermone astirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur; si quis autem v. r es historiam simul cum historiae argumento significari statuit, in promptu est Tac. Hist. 1, 2: opus ingredior-atrox proeliis, discors seditionibus etc.
Comparativi usus alium locum mihi in mentem revocat, in quo explicando me a vero aberrasse statuis. Nam quae 5, 39, 4 leguntur: Romani, cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederent, com- plorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt, ea F. Gronovium secutus ita intelligi vis, ut Romani sint illi, qui ad Aliam pugnaverint, eosque fecisse putas, ut urbs lamentis impleretur. Neque ego negaverim, si illa verba sola per se spectes, nec cures, quomodo cum superioribus coniuncta sint, facilius ea ratione quam Tu probasti posse explicari: quamquam ne sic quidem omnes difficultates tolluntur, si quidem vix credi potest Livium uno tenore et refugisse aliquos ex acie in urbem et non comploratos esse, et omnes qui in acie steterint comploratos urbem luctu implevisse. Sed vix poteris locum explicare, nisi quae antecedunt comparantur. In quibus cum Livius de Gallorum ad Anienem adventu exposuisset et extremo loco addidisset: exploratoribus missis circa moenia, quaenam hostibus in perdita re cousilia essent, num probabile est eum ita sententias compo- siturum fuisse: haec quidem Gallorum erant facta et consilia: Romani, qui ad Aliam pugnaverant, totam urbem luctu impleverunt; ac non probabilius, quae Perizonii est sententia, cum modo dixisset exploratores missos esse ad Romanorum consilia cognoscenda et iam de statu Romanorum expositurus esset, eos qui Romae essent Romanos i. e. civitatem Romanam, intelligi et Gallis opponere voluisse? Quod quo modo res ipsa fere cogat, praeter ceteros Büttner docet, qui cum et ipse Gronovii rationem probet, tamen hoc modo in Observv. Livv. p. 34 sententiarum nexum exponit: Galli— consederunt missis qui—explorarent. In urbe quidem homines nulla re nisi luctu occupati erant etc. Itaque invitus id probat quod impugnat. Atque civita- tem Romanam potius quam ad Aliam fugatos Livium intellexisse ex eo etiam videtur apparere, quod si Ro- mani pars maior coniungi voluisset, nescio an petissent, ut recte Alschefsk. observavit, dicturus fuerit; nemo crederet autem, si nemo non referendum esset ad v. Romani, quod ad eiusmodi vocabula nisi aliunde pluralis accedit, non facile verbum plurali numero addit, cf. 38, 26, 7: obruit aciem Gal- lorum; nec aut procurrere quisquam-audebant; 9, 414, 2: neuter consulum potuerant; Fabr. ad. 24, 20, 14; ut 3, 40, 10 num recte scribatur: nemo— fecerint, jure dubitetur. Non sine haesitatione aliqua hoc argumentum attuli, cum Te censere videam eam ipsam ob causam, quod v. Romani ii significentur, qui in pugna fuerint, non debere vulgatam leetionem crederet mutari. Sed prius quae- rendum est, num vulgata satis certa sit, quam quid Livius senserit inde colligi potest. lam vero tantum non omnes cdd. et inter eos optimi, Paris. Vormac. Medic. Leid. I. Harl. I. Einsiedl. all. crederent, perpauci et quibus nihil fere tribuendum sit crederet habent, ut nisi his testibus parum idoneis quam locupletissimus uti malis, crederent probare debeas, quod ad v. Romani referri Livium voluisse, ut supra dixi, et per se probabile est, et quod, nisi hoc fieret, non pateret, qui essent illi, qui non crederent, cum antea cives Romani togati non essent commemorati. Itaque cum omnia eo ducant, ut Romauos Gallis oppositos civitatem Rom. esse statuamus, impleverunt auteen ad complorati additum ad eos tantum pertinere possit, qui Veios fugerunt, nisi vv. complorati-mortuiquc, id quod Loewe V. D. suasit, parenthe- sin esse statuis, in qua nihil displicere possit, nisi quod iis, ad quae est referenda, non subiungitur; tua
lenissima mutatione, quod IIeerwagen probat, dicere et scribendum esse, nihil restat, nisi ut Livium ab


