9
moratur, et si v. intestina in urbe seditionem exortam esse indicatum est, tamen vvy. maiore molc ad coorta addita non tam civitatis condicionem quam ipsius seditionis vim et periculum describi videntur docere. Quod autem in v. tractabantur inesse vis, num omnino conveniat iis, quae ad Agric. p. 34 praecepisti, cf. Mützell. ad Curt. 4, 42, 29. Tu ipse facilius videris: mihi quidem eo potissimum consilio Livius hoc vocabulo usus videtur, ut diuturna bella non sine magno labore et cura sustineri potuisse in- telligeretur. Ceterum unius vocabuli significationes alias ad alia verba adiecta aut alias verborum constru- ctiones retulisse interdum veteres scriptores cum ab aliis est animadversum, cf. Drakenb. ad. 2, 30, 13; Kritz. ad Sall. I.„ 34; interprett. ad lustin. 3, 1, 9 all., tum a Te ad Agric. c. 31: potuere; c. 33: obtinemus comprobatum; cf. Liv. 27, 5, 14: ut non expectanda comitia consuli censerent,
sed dictatorem-— dici; 10, 32, 2: tres exercitus, uno Etruriam alteropopulationes Cam paniae repeti; 9, 32, 8; ib. 21, 10; 10, 13, 6; 4, 40, 3; Sall I. 51, 2: Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret; Curt. 6, 43, 31: cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everbe- rarent, all. Quamquam autem saepius ad unum verbum duo nomina referuntur, tamen etiam ad duo verba aut duo unius verbi obiecta unum nomen non eadem significatione interdum additur, cf. 4, 58, 9: modo duo pracsidia occisa et cum periculo retineri, ubi v. occisa impedit, quominus, ut Tu ad Agric. p. 274 statuisti, loci militumque notiones coaluisse credamus, sed ad praedicatum occisa militum praesidia, ad retineri loca cogitanda esse probabilius est; 9, 14, 14: duces sicut helli ita supplicii futuros fuisse, et cum alii poetae tum Homerus, si Faehsius recte II. S, 282 explicavit, ea brevitate usi sunt, qua n. I. Livium locutum esse si non certum, tamen verisimile est. Omnino autem haud paucos locos illo modo potius explicandos putaverim, quam ut ex verbo posito alterum repetatur, neque dubito, quin IIandius(Lehrbuch des latein. Stils p. 423) illud genus orationis artioribus finibus circumscripserit.
Non attuli locum 2, 30, 4: ut imperium suo vehemens mansueto permitteretur in genio, qui huc pertineret, si non coniectura ita esset constitutus, neque praef. 4: res est praeterea immensi operis, ut quae supraseptingentesimum annum repetatur, et quae ab exi- guis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua, ubi alios secutus in priore sententia historiam in altera rempublicam Romanam intelligi putabam. Quam rationem Tu ita reicis, ut aut in his quoque verbis: et q uae-laboret sua subectum eésse historiam, aut totam hanc senten- tiam delendam censeas. At dubito an neutrum fieri possit aut debeat. Nam omnia illa verba ut spuria eicere nescio an audacius sit, cum et in omnibus codicibus legantur, et iam Porphyrionis aetate lecta sint, qui ad Ilorat Epod. 16, 2: suis et ipsa Roma viribus ruit haec adnotavit: hoc est quod Ti- tus Livius ait:„ut jam magnitudine laboret sua“, et ipsa sententiarum ratione requiri videantur. Apertum enim est propter duas causas dici rem immensi operis esse, et propter diuturnitatem civitatis et propter rerum, quibus ad tantam magnitudinem crevit, multitudinem. lam patet ne longissimi quidem temporis, si rebus magnis vacuum est, velut exigui oppidi historiam, rem esse immensi operis posse dici; ut alterum, quod Livius addidit, desiderari nequeat. Quod autem vv. et quae locum suspectum reddere, et aut quae aut et scribendum fuisse censes, nescio an plures loci, ubi aut perspicuitatis aut maioris momenti causa utrumque positum videmus in suspicionem vocandi sint, ut Cic. Verr. II., 1, 51, 134: Rabonius, qui legem nosset et qui non putaret, ad Herenn. 1, 7, 11: vitiosum quod Det quod; Fin. 5, 13, 36: animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur Top. 2, 6; Rep. 1, 31, 47 all. Alterum autem, ut illa sententia ad historiam referatur, propterea fieriz non potest, quod, etsi recte diceretur exiguis profecta initiis una cum civitate crevisse historia, tamen illa tantum non historia magnitudine sua potest laborare. Itaque nescio an ita sit statuendum. Cum Livius causas, quibus deterreri potuerit, quominus res populi Romani scriberet, enumerare instituisset, et primam multitudinem et nobilitatem scriptorum esse posuisset, illis verbis addit alteram, rei ipsius difficultatem
et ingentem laborem. lam res, quam immensi operis esse iudicat, ipsa quidem est historia, quae sine


