4
suchen sich etwas zu schaffen zu machen. Quae et alia quo lubentius Tibi accepta refero, Vir Eruditissime, eo minus timeo, ne si quae aliis quibusdam locis difficilioribus plerisque et in quibus multum desudarint interpretes, exposuisti non ab omni parte certa mihi videri aperte declaravero, et hac occasione data, quod per commentarii augustias non licebat, quas probavi singulorum locorum explicationes defendero, mea me magis quam vera adamasse et temeraria quadam contradicendi cupiditate impulsum a Tua sententia dis- cessisse suspiceris.
Ac primum quae de loco 5, 12, 7: hoc statu militarium rerum seçditio intestina ma- iore mole coorta quam bella tractabantur adnotavi, Tibi displicuerunt. Ibi enim cum verba maiore mole aliquam difficultatem habere Aut. Perizonius sensisset et ad 5, 8, 2 ad v. tractabantur referenda esse dixisset, reliquique interpretes aut eum secuti essent aut nihil ad expediendam rem afferrent, non posse ea a v. coorta seiungi ratus, tamen etiam ad tractabantur pertinere et hic curam et studi- um, illic periculum significare putabam. Tu dicis me vulgares interpretes(die gewöhnlichen Uebersetzer) secutum esse; meum autem fuisse eos meliora docere. Eorum igitur, cum ante neglexissem, libros, qui mihi ad manus sunt, evolvi. Et Heusinger quidem interpretatus est: brach ein Aufstand im Innern aus, der mit grösserer Heftigkeit als die Kriege betrieben wurde; Ostertag: kaempfte einheimische Zwietracht mit grösserer Austrengung als die Armee gegen den Feind; Klaiber: als der innerliche Zwiespalt mit grösserer Kraft ausbrach, als womit die Kriege betrieben wurden. Vides Heusingerum Perizonii senten- tiam probare, omnes unam v. molis significationem tenere; me autem, si erravi, solum errasse. Non nego, quod Tu dicis, et seditionem et bella molem creavisse illamque maiorem fuisse, et hanc ob causam in ad- notatione quam quanta adscripsi; pronomen enim, quod multis locis non additur, cf. 5, 49, 5(ibi haud maiore momento ne nunc quidem dubito quin idem fere sit, quod 24, 34, 2 levi momento, 8, 19, s perlevi momento dicitur, cf. Fabri. ad 21, 43, 11); 43, 23, 1; 26, 29, 11; 35, 20, 6; 3, 50, 2 all., Fabr. ad Sall. I. 63, 5; Herzog. ad Caes. C. 2, 4, pluribusque a F. Gronovio damnatur; in adverbiis, quae et ipsa Tu attigisti, cf. 34, 7, 3; ib. 24, 2 all., ne potest quidem locum habere, n. l. omissum non offendere posse censebam, et Tu quoque, si recte Tuam sententiam percepi, intelligis. Itaque cum de verborum con- structione constare videatur, quae vis v. molis sit quaerendum est. Ea autem voce rem magnam et amplam sed haud raro aut vim et vehementiam, quae in ipsa re inest, aut laborem studiumque et difficultatem, quam aliis parat, ita significari, ut a magnitudinis notione seiungi non possint, ut Tu ad Tac. Agric. p. 274 in v. itineris viae et agminis notiones coaluisse docuisti, nemo facile negaverit, qui locos a Fabrio ad Liv. 21, 22. 9; 24, 34, 2 collectos comparaverit. Ita, ut paucos adponam, 1, 38, 5: maiore inde animo pacis opera inchoata, duam quanta mole gesserat bella; 2, 16, 2: maiore inde mole Sabini bellum parant, cf. Drak. ad 25, 11, 18, magnitudinem et laborem atque studium, contra 1, 9, 5 tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant; 6, 14, 1: maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione rei magnitudi- nem et vehementiam atque periculum, cf. Mützell ad Curt. 3. 1, 5, illo vocabulo indicari ex verbis additis videtur apparere. lIam cum mole alia seditio oriatur, alia bella tractentur, et illa quo maior eo sit pericu- losior, haec quo maiore apparatu opus est, eo maiorem et laborem habeat et curam requirat, non dubitavi, quin Livius non omissa magnitudinis notione simul et vim periculumque seditionis, et studium curamque, quibus bella non ita magno successu, ut ante dictum est, gesta tractata sint, una illa voce significare vo- luerit. Idque eo facilius fieri poterat, quod, ut Tu quoque concedis, in utroque commate magnitudo est spectanda, quae non minus in una re bis cogitanda quam si duae res componuntur, videtur comparari
posse. Tu quidem locum ita interpretandum censes: es brach ein Aufruhr im Inneren aus, der auf dem Staate noch drückender lastete, als die Kriege, in denen man begriffen war. Quod num his verbis quae a Livio scripta sunt dici perspicue potuerit, mihi quidem dubium videtur. Crederem inesse, si civitatem vix sustinuisse, aut molem in cervicibus fuisse, aut si onus potius quam moles, quae quo modo differant, a Te ad Agric. p. 91 expositum est, legeremus: sed neque civitatem oppressam et vexatam esse comme-


